라틴어 문장 검색

procedente vero actu, iam paene ab initio narrationis, sinus ab humero recte velut sponte delabitur, et, cum ad argumenta ac locos ventum est, a sinistro togam, deiicere etiam, si haereat, sinum conveniet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 291:3)
Accedunt pessimae notae mancipia in magisterium recepta, homines inter oleum et vinum occupati, quibus ad votum dies actus est, si bene desudaverunt, si in locum eius, quod effluxit, multum potionis altius ieiunio iturae regesserunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 3:4)
illo nunc revertor, ut te moneam et exhorter, ne patiaris inpetum animi tui delabi et refrigescere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 6:2)
Ad Epicureas voces delaberis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 10:2)
deinde utriusque attritu grana franguntur et saepius regeruntur, donec ad minutiam frequenter trita redigantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 23:2)
Sed ne et ipse, dum aliud ago, in philologum aut grammaticum delabar, illud admoneo, auditionem philosophorum lectionemque ad propositum beatae vitae trahendam, non ut verba prisca aut ficta captemus et translationes inprobas figurasque dicendi, sed ut profutura praecepta et magnificas voces et animosas, quae mox in rem transferantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 34:1)
equos et arma classibusque horrens fretum propone et alto sanguine exundans solum et tota captae fata Dardaniae domus regesta Danais, comprime affectus truces mentemque tibimet ipsa pacifica tuam.
(세네카, 아가멤논 5:6)
nam in quodam iudicio centumuirali, cum diceretur iurisiurandi condicio aliquando facta ab aduersario, induxit eiusmodi figuram qua illi omnia crimina regereret.
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 6:8)
Sunt di immortales lenti quidem sed certi uindices generis humani et magna exempla in caput inuenientium regerunt, ac iustissima patiendi uice quod quisque alieno excogitauit supplicio saepe expiat suo.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 6:3)
Nam quid de tertio loquar, qui ab iniuria in beneficium delapsus est ?
(세네카, 행복론, Liber VI 44:5)
qui dolorem regerit tantum excusatius peccat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 175:6)
non gravi flatu tibi luctificus Auster nec parum pluvio aethere satiata tellus halitu sicco nocet, sed rex cruentus, pretia qui saevae necis sceptra et nefandos occupat thalamos patris egitque in ortus semet et matri impios fetus regessit, quique, vix mos est feris, fratres sibi ipse genuit - implicitum malum magisque monstrum Sphinge perplexum sua.
(세네카, 오이디푸스 7:48)
regeramus ipsi crimen atque ultro impiam Venerem arguamus:
(세네카, 파이드라 10:19)
delapsa caelo stella, cum stringens polum
(세네카, Phoenissae 440:1)
bis ter regestus et pati iussus moram
(세네카, Thyestes 785:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION