라틴어 문장 검색

Quomodo homini pusillo solacium in malis fuit etiam magnorum virorum titubare fortunam, et aequiore animo filium in angulo flevit, qui vidit acerba funera etiam ex regia duci, sic animo aequiore fert ab aliquo laedi, ab aliquo contemni, cuicumque venit in mentem nullam esse tantam potentiam, in quam non occurrat iniuria.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 152:1)
cingitur duplici vado * adversa Ditis regia, atque ingens domus umbrante luco tegitur, hic vasto specu pendent tyranni limina, hoc umbris iter, haec porta regni, campus hanc circa iacet, in quo superbo digerit vultu sedens animas recentes dira maiestas dei.
(세네카, Hercules Furens 11:4)
caeli regia concidens ortus atque obitus trahet atque omnis pariter deos perdet mors aliqua et chaos, et mors fata novissima in se constituet sibi.
(세네카, Hercules Oetaeus 16:24)
video nitentem regiam clari aetheris Phoebique tritam flammea zonam rota.
(세네카, Hercules Oetaeus 21:32)
ubi promissi regia mundi?
(세네카, Hercules Oetaeus 27:43)
Quisnam ille propero regiam gressu petit?
(세네카, 오이디푸스 3:1)
Vidit Persis ditique ferox Lydia regno deiecta feri terga leonis umerisque, quibus sederat alti regia caeli, tenuem Tyrio stamine pallam.
(세네카, 파이드라 4:28)
parvaque iam magnis admoram fontibus ora (unde pater sitiens Ennius ante bibit, et cecinit Curios fratres et Horatia pila, regiaque Aemilia vecta tropaea rate, victricisque moras Fabii pugnamque sinistram Cannensem et versos ad pia vota deos, Hannibalemque Lares Romana sede fugantis, anseris et tutum voce fuisse Iovem), cum me Castalia speculans ex arbore Phoebus sic ait aurata nixus ad antra lyra:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 32)
Musa, Palatini referemus Apollinis aedem:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 68)
"quam nisi defendes, murorum Romulus augur ire Palatinas non bene uidit auis."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 624)
"turpe Latinis principe te fluctus regia uela pati."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 626)
"cuius quo tutius ille magna Palatinis coniungeret agmina turmis, evocat hunc precibus, sed non se poena moratur sanguinis effusi (numerum collegerat ergo, non animum populi):"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 126)
ubique litigiosus fremit ambitus, qui tractus in vesperam cena regia interpellante rarescit et per aulicos deinceps pro patronorum varietate dispergitur, usque ad tempus concubiae noctis excubaturus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 9:2)
cui pater socer avus proavus praefecturis urbanis praetorianisque, magisteriis Palatinis militaribusque micuerunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Philomathio suo salutem 1:2)
Olim quidem scribere tibi concupiscebam, sed nunc vel maxime impellor, id est cum mihi ducens in urbem Christo propitiante via carpitur, scribendi causa vel sola vel maxima, quo te scilicet a profundo domesticae quietis extractum ad capessenda militiae Palatinae munia vocem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Eutropio suo salutem 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION