라틴어 문장 검색

Erat enim Atheniensium colonia Miletus, deducta inter Ionas alios per Nileum filium Codri, qui fertur pro patria bello se Dorico devovisse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 4:2)
Et favore omnium ad usque fretum deductus, leni vento transgressus, venit ad commilitium principis, cumque gaudio susceptus et laudibus, in locum Iovini ut lenti successit, qui equorum copias tuebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 3장 9:2)
Diu multumque a negotiis discussus urbanis, adigente cumulo foris gestorum, ad ea strictim exsequenda regrediar, exorsus ab Olybrii praefectura, tranquilla nimis et leni, qui numquam ab humanitatis statu deiectus, sollicitus erat et anxius, nequid usquam factum eius asperum inveniretur aut dictum, calumniarum acerrimus insectator, fisci lucra unde poterat circumcidens, iustorum iniustorumque distinctor, et arbiter plenus, in subiectos admodum temperatus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 1:1)
Qua regressa advenit Surena potestatis secundae post regem, has easdem imperatori offerens partes, quas audacter nostri sumpsere legati.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 2장 5:2)
Ergo absolutis super eius indignitate perpaucis, quam in illis partibus agens expertus sum, ad coeptorum cursum regrediar institutum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 4:2)
sed oppositi exercitus metu praestricti, aliorumque militum, quos affluere iam sperabant, tessera data gentili, per diversa prope diffusas accivere vastatorias manus, quae iussis optimatum acceptis, statim ut incensi malleoli, ad carraginem (quam ita ipsi appellant), aliti velocitate regressae, incentivum audendi maiora popularibus addiderunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 7:2)
Deinde apud Chrysopolim Licinius pugnavit, maxime auxiliantibus Gothis quos Alica regalis deduxerat;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 5장 15:3)
Tunc Cyprianus haesitans, non solum adversus Albinum, sed et adversus Boethium, eius defensorem, deducit falsos testes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 14장 8:1)
Sed dum haec aguntur, Symmachus caput senati, cuius Boethius filiam habuit uxorem, deducitur de Roma Ravennam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 15장 5:1)
Sic cum summo gaudio populi deductus est corpus eius foris civitatem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 15장 6:5)
qui cum recepissent obsides, illos secum deducentes et coniunxerunt se ad Attiniacum villa ad domnum regem Carolum.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 785 91:13)
Qui in custodia missus noctu per murum evasit et ad legatos domni regis, qui tunc apud basilicam sancti Petri erant, Wirundum scilicet abbatem et Winigisum Spolitinum ducem, veniens Spoletium est deductus.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 799 131:3)
Zatun et Roselmus una die ad praesentiam imperatoris deducti et exilio dampnati sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 801 151:5)
Et inde dimissi cum epistola imperatoris Romam regressi atque Constantinopolim reversi sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 803 161:4)
Missa est et manus de Baioaria et Alamannia atque Burgundia sicut anno superiore in terram Beeheim vastataque terrae non minima portione absque ullo gravi incommodo regressa.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 806 173:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION