라틴어 문장 검색

Secuto post haec anno Gratiano asscito in trabeae societatem Aequitio consule, Valentiniano post vastatos aliquos Alamanniae pagos, munimentum aedificanti prope Basiliam, quod appellant accolae Robur, offertur praefecti relatio Probi, docentis Illyrici clades.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 3장 1:1)
Ille vero regendi conservandique militis non ignarus, id quod cogitatum est suspicatus, vel exploratorum relatione, quos miserat, aperte instructus, per montium celsa silvarumque densitates ad Illyricum redit, erectus prosperitate nimia, quam ei fors obtulit insperata.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 9장 2:2)
Unde cum itinere edicto per tesseram Nicen venisset, quae statio ita cognominatur, relatione speculatorum didicit refertos opima barbaros praeda, a Rhodopes tractibus prope Hadrianopolim revertisse:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 11장 2:1)
Decursis itaque viarum spatiis confragosis, cum in medium torridus procederet dies, octava tandem hora hostium carpenta cernuntur, quae ad speciem rotunditatis detornatae digesta exploratorum relatione affirmabantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 11:1)
Ibique aliquod tempus moram faciens et inde ad sanctum Benedictum in Casinum usque pervenit et ibi monachus effectus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 746 6:3)
Et domnus Bonefacius archiepiscopus in Frisiae nuntians verbum Domini et praedicando martyr Christi effectus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 754 13:3)
Balduinus Atrebatis iter arripiens per aliam viam antecessit regem venitque in Bruociam, atque ita rex sine aliquo effectu rediit ad loca sua.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 48:4)
Atque ita actum est, ut sine aliquo effectu unusquisque rediret in sua.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIII 50:8)
quem rex honorifice suscepit, eiusque fidelis effectus rediit ad sua.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVIII 60:3)
Quod ubi Rothberto nuntiatum est, ascenso equo rediit in sua, atque ita omnes discordantes sine ullo effectu reversi sunt [unusquisque in sua].
(ANNALES VEDASTINI, Anno CM 64:8)
In relatione a. 834. (p.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 5:2)
Hereban magister et abbas de Fuldo defuncto Otgero episcopo archiepiscopus et successor eius effectus est atque sollempniter electus.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 65:3)
Itidemque venit ad eum Ruorich, fel Christianitatis, tamen ei repositis obsidibus plurimis in navi, et subditus effectus est regi ac iuramentis constrictus inconcussam ei servare fidem.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 93:11)
Chaldaei sideralem scientiam, numinum uagantium statos ambitus, utrorumque uarios effectus in genituris hominum ostendere nec non medendi remedia mortalibus latis pecuniis terra caeloque et mari conquisita, Bracmani autem pleraque philosophiae eius contulerunt, quae mentium documenta, quae corporum exercitamenta, quot partes animi, quot uices uitae, quae diis manibus pro merito suo cuique tormenta uel praemia.
(아풀레이우스, 플로리다 15:26)
Apuleius uester haec omnia nouemque Musas pari studio colit, maiore scilicet uoluntate quam facultate, eoque propensius fortasse laudandus est, quod omnibus bonis in rebus conatus in laude, effectus in casu est, ita ut contra in maleficiis etiam cogitata scelera, non perfecta adhuc uindicantur, cruenta mente, pura manu.
(아풀레이우스, 플로리다 20:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION