라틴어 문장 검색

Deinde quia nemo nostrum novit nisi id tempus, quod cum maxime transit, ad praeterita rari animum retorquent ;
(세네카, 행복론, Liber III 15:1)
Vitia non tantum, cum foris pec- eant, invisa sunt, sed cum in se retorquentur.
(세네카, 행복론, Liber V 38:4)
Nemo, nisi quoi omnia acta sunt sub censura sua, quae num- quam fallitur, libenter se in praeteritum retorquet;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 57:2)
in adulescentia caluit, arsit ira, multa fecit, ad quae invitus oculos retorquebat.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 68:2)
illic quae viduis gentibus imperat, aurato religans ilia balteo, detraxit ^ spolium nobile corpori et peltam et nivei vincula pectoris.
(세네카, Hercules Furens 8:14)
nunc lina sinu tendere toto, nunc prolato pede transversos captare notos, nunc antemnas medio tutas ponere malo, nunc in summo religare loco, cum iam totos avidus nimium navita flatus optat et alto rubicunda tremunt sipara velo.
(세네카, 메데아 6:9)
Quisquis audacis tetigit carinae nobiles remos nemorisque sacri Pelion densa spoliavit umbra, quisquis intravit scopulos vagantes et tot emensus pelagi labores barbara funem religavit ora raptor externi rediturus auri, exitu diro temerata ponti iura piavit.
(세네카, 메데아 10:19)
Te decet cingi comam floribus vernis, te caput Tyria cohibere mitra hederave mollem bacifera religare frontem.
(세네카, 오이디푸스 6:17)
crura distincto religavit auro.
(세네카, 파이드라 4:25)
omnis impulsus ruat aether et atris nubibus condat diem, ac versa retro sidera obliquos agant retorta cursus, tuque, sidereum caput, radiate Titan, tu nefas stirpis tuae speculare?
(세네카, 파이드라 9:38)
post terga iuvenum nobiles religat manus
(세네카, Thyestes 699:1)
Scimus in illa terra leonem visum, in qua si fractam aperuit, sepem tamen non transivit nec fructum comedit, et vivat leo qui iam ad eam gressum suum non retorquet.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 1. Primi sapientis prima historia: Leo 1:33)
quamquam diademate crinem fastigatus eas umerosque ex more priorum includat Sarrana chlamys, te picta togarum purpura plus capiat, quia res est semper ab aevo rara frequens consul, tuque o cui laurea, Iane, annua debetur, religa torpore soluto quavis fronde comas, subita nec luce pavescas principis aut rerum credas elementa moveri, nil natura novat:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 2)
quinto circite non valens sequentum pondus ferre prior retorquet axem, quod velocibus imperans quadrigis exhaustos sibi senserat iugales;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium88)
"sint quibus exploret plumbo gravis alta molybdus, quaeque secuturam religent post terga phaselon uncaque summersae penitus retinacula vellant;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri10)

SEARCH

MENU NAVIGATION