라틴어 문장 검색

Est igitur praemium bonorum, quod nullus deterat dies, nullius minuat potestas, nullius fuscet improbitas, deos fieri.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 1:17)
Sed cum ultra homines quemque prouehere sola probitas possit, necesse est ut quod ab humana condicione deiecit infra homines merito detrudat improbitas;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 2:7)
Id uero hactenus egimus ut quae indignissima tibi uidebatur malorum potestas eam nullam esse cognosceres, quosque impunitos querebare uideres numquam improbitatis suae carere suppliciis, licentiam quam cito finiri precabaris nec longam esse disceres infelicioremque fore si diuturnior, infelicissimam uero si esset aeterna;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 4:1)
Nam si uti corporum languor ita uitiositas quidam est quasi morbus animorum, cum aegros corpore minime dignos odio sed potius miseratione iudicemus, multo magis non insequendi sed miserandi sunt quorum mentes omni languore atrocior urguet improbitas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 7:8)
Fit autem saepe uti bonis summa rerum regenda deferatur ut exuberans retundatur improbitas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:1)
huius morbo prouidentia collatae pecuniae remedio medetur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:13)
— Ex his enim, ait, quae concessa sunt euenit eorum quidem qui uel sunt uel in possessione uel in prouectu uel in adeptione uirtutis omnem quaecumque sit bonam, in improbitate uero manentibus omnem pessimam esse fortunam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIII 1:30)
Cui uni rei tamen invenerat remedium.
(카이사르, 아프리카 전기 72:4)
Sed quantum opere processerant et castra protulerant, tanto aberant ab aqua longius, et praesenti malo aliis malis remedia dabantur.
(카이사르, 내란기, 1권 81:5)
Quibus rebus nostri usu docti haec reperiebant remedia, ut alio loco ignes facerent. . .
(카이사르, 내란기, 3권 50:3)
Praeter haec, cum in interioribus partibus et dolores et morborum varia genera nascantur, neminem putant his adhibere posse remedia, qui ipsas ignoret.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium63)
Aptiusque extrinsecus inponi remedia conpertis interiorum et sedibus et figuris cognitaque eorum magnitudine;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium69)
Neque esse crudele, sicut plerique proponunt, hominum nocentium et horum quoque paucorum suppliciis remedia populis innocentibus saeculorum omnium quaeri.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium71)
Quod si morbos haec causae facerent, quae ubique eadem essent, eadem remedia quoque ubique esse debuisse.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium83)
Repertis deinde iam remediis, homines de rationibus eorum disserere coepisse;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium100)

SEARCH

MENU NAVIGATION