라틴어 문장 검색

Quod si tam gratissimo nobis beneficio vigilatis, et adversarios nostros, prout sancta conamina vestra voluerint, ad sulcos bone civilitatis intenditis remeare, quis vobis dignas grates persolvere attentabit?
(단테 알리기에리, Epistolae 4:5)
1. Patruus vester Alexander, comes illustris, qui diebus proximis celestem unde venerat secundum spiritum remeavit ad patriam, dominus meus erat et memoria eius usque quo sub tempore vivam dominabitur michi, quando magnificentia sua, que super astra nunc affluenter dignis premis muneratur, me sibi ab annosis temporibus sponte sua fecit esse subiectum.
(단테 알리기에리, Epistolae 8:1)
Militia, cum summis viribus ad fortiter resistendum niti oporteret, trepida, intractabilis, domumque remeandi avidissima est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.18)
nam si natura iubereta certis annis aevum remeare peractumatque alios legere, ad fastum quoscumque parentes optaret sibi quisque, meis contentus honestosfascibus et sellis nollem mihi sumere, demensiudicio volgi, sanus fortasse tuo, quodnollem onus haud umquam solitus portare molestum.
(호라티우스의 풍자, 1권, 06장40)
Tum primum hiematum sub pellibus, taxata stipendio hiberna, adactus miles sua sponte iure iurando ne nisi capta urbe remearet.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CUM ETRUSCIS FALISCIS VEIENTIBUS FIDENATIBUS 8:2)
Septimanas autem habentibus ab Idibus revertebantur Kalendae ad diem septimum decimum, verum habentibus quintanas ad octavum decimum remeabat initium Kalendarum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 4:1)
caprae vero consuetudo haec in pastu videtur, ut semper altum pascendo petat, sed et sol in Capricorno incipit ab imis in alta remeare.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 63:2)
Ac Metellus in ulteriorem Hispaniam post annum regressus magna gloria, concurrentibus undique virile et muliebre secus, per vias et tecta omnium visebitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 7:1)
Sic ergo et Virgilius inducit Neptunum discessum ventis imperantem ut et tam cito discedant tamquam fugiant, et tamen flandi mediocritatem in regressu teneant tamquam mature, id est temperate, abeuntes.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 10:1)
Nunc neque te longi remeantem pompa triumphi Excipit, aut sacras poscunt Capitolia lauros.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:77)
Patriae sedes remeamus in urbis, Impiaque in medio peraguntur bella senatu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:37)
Hic ubi compressum penitus deduxerat hostem, Victor et incolumis summas remeabat ad undas;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:44)
Tu remeare vetes quoscumque emiseris aestus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:67)
Interea domitis Caesar remeabat Iberis, Victrices aquilas alium laturus in orbem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:1)
Sed non tam remeans Caesar iam luce propinqua, Quam tacita sua castra fuga comitesque fefellit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:59)

SEARCH

MENU NAVIGATION