라틴어 문장 검색

Quamvis enim videri possit in aliquibus hic motus esse motus tantum per accidens aut per consequens, respectu motus congregationis minoris, quia nequeunt coire homogenea, nisi heterogeneis exclusis et remotis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 457:4)
Similiter, motus excitationis omnino manet, remoto primo movente, ad tempora bene diuturna;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 461:7)
ut in corpore calefacto, remoto primo calore;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 461:8)
in ferro excito, remoto magnete;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 461:9)
in massa farinaria, remoto fermento.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 461:10)
Magnete autem remoto, statim ferrum decidit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 461:31)
ignis ad majorem aut minorem distantiam remoti;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 486:26)
Illud tamen e converso, quod aliquam divinae naturae speciem prae se ferat, falsissimum est, nisi huiusmodi vita solitaria minime ab amore ipsius solitudinis proveniat, sed a studio secedendi ut altioribus contemplationibus quis vacet, id quod in nonnullis ethnicorum reperitur, sed affectatum et fictum, ut in Epimenide Cretense, Numa Romana, Empedocle Siculo, et Apollonio Tyaneo.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 1:4)
In magnis enim urbibus amici et necessarii remotius disperguntur, adeo ut minus plerunque familiariter et in consortio vivatur quam in viciniis angustioribus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 1:10)
Itaque, etsi ab huiusmodi locis incipiendum propter vecturae et aliarum rerum commoditatem, paulatim tamen in superiores regionis partes et ab aquis remotiores ascendendum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:48)
mare nimis in vicino aut nimis in remoto;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 1:15)
situs remotior ab urbibus magnis, quod negotiis obest, aut etiam propinquor, quod victui necessaria absorbet et omnia cara reddit;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 1:17)
Callidus, huc docte ueniens ea tollere nocte, Gesserat ex toto, socio procul inde remoto.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XX. De fure in testimonium arborem inuocante 21:8)
Non visitabo super filias vestras, cum fuerint fornicatae, et super sponsas vestras, cum adulteraverint, quoniam hi ipsi cum meretricibus secedunt et cum prostibulis delubrorum sacrificant, et populus non intellegens corruet.
(불가타 성경, 호세아서, 4장14)
Et secessit Ionathas et Simon et, qui cum eo erant, in Bethbasi, quae est in deserto; et exstruxit diruta eius, et firmaverunt eam.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장62)

SEARCH

MENU NAVIGATION