라틴어 문장 검색

Si ante tamen conceperint, partum earum removeri placet, ac per triduum, ne laborent, ubera exprimi, postea mulctra prohiberi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 21장 2:2)
Equos autem pretiosos reliquo tempore anni removere oportet a feminis, ne aut cum volent ineant aut, si id facere prohibeantur, cupidine sollieitatinoxam contrahant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 8:1)
Nam obscuro loco partu eius amoto, praedictus quasi ex ea natus alitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 8:3)
Annicula mula recte a matre repellitur, et amota montibus aut feris locis pascitur, ut ungulas duret, sitque postmodum longis itineribus habilis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 11:1)
Primus effetae partus amovendus est, quoniam tiruncula nec recte nutrit, et educatio totius habitus aufert incrementum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 11:3)
Incubantibus autem gallinis iuxta ponendus est cibus, ut saturae studiosius nidis immorentur, neve longius evagatae refrigerent ova, quae quamvis pedibus ipsae convertant,aviarius tamen cum desilierint matres, circumire debet,ac manu versare, ut aequaliter calore concepto facile animentur, quin etiam si qua unguibus laesa vel fracta sunt, ut removeat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 14:1)
eaque removenda sunt, ne incubans inani spe diutius detineatur effeta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 15:3)
igitur amotus Cercinam, Africi maris insulam, quattuordecim annis exilium toleravit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 53장9)
nihil ausuram plebem principibus amotis;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 55장5)
qui amotis stipatoribus, ut sagittarii nostra pro ripa dispositi abscederent postulat, et postquam digressi, unde ea deformitas oris interrogat fratrem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 9장5)
adulterii graviorem poenam deprecatus, ut exemplo maiorum propinquis suis ultra ducentesimum lapidem removeretur suasit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 50장9)
regem illa tempestate non habebant, amoto Vonone:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 56장3)
Vonones Pompeiopolim, Ciliciae maritimam urbem, amotus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 58장5)
Per idem tempus Vonones, quem amotum in Ciliciam memoravi, corruptis custodibus effugere ad Armenios, inde Albanos Heniochosque et consanguineum sibi regem Scytharum conatus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 68장1)
eius anni principio Tiberius quasi firmandae valetudini in Campaniam concessit, longam et continuam absentiam paulatim meditans, sive ut amoto patre Drusus munia consulatus solus impleret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 31장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION