라틴어 문장 검색

dei creandi materiam lignum uel lapidem esse non posse, quorum recisurae uel igni absumerentur, uel in uasa quaelibet humani usus formarentur, uel certe dispectui habita foras proicerentur, et pedibus conculcata in terram uerterentur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXII.4)
Petrumque uocari Sergius antistes iussit, ut ipse pater Fonte renascentis, quem Christi gratia purgans Protinus albatum uexit in arce poli.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VII. 1:4)
se superstitem gloriae suae ad crimen atque invidiam superesse, ex liberatore patriae ad Aquilios se Vitelliosque recidisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 72:2)
clariora deinceps certioraque ab secunda origine velut ab stirpibus laetius feraciusque renatae urbis gesta domi militiaeque exponentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 3:1)
Samnitibus pro superba pace infestissimum cernentibus renatum bellum, omnia quae deinde evenerunt non in animis solum sed prope in oculis esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 166:1)
Syracusaeque, cum breve tempus libertas adfulsisset, in antiquam servitutem reciderant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 419:4)
dein remissa subito velut ex muro cadentem navem cum ingenti trepidatione nautarum ita undae adfligebat ut, etiamsi recta reciderat, aliquantum aquae acciperet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 441:1)
brevi faciam ut, quem ad modum nunc noscitatis in me patris patruique similitudinem oris vultusque et lineamenta corporis, ita ingenii, fidei virtutisque effigiem vobis reddam, ut - revixisse aut renatum sibi quisque Scipionem imperatorem dicat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 602:1)
CUM transitu Hasdrubalis, quantum in Italiam declinaverat belli, tantum levatae Hispaniae viderentur,renatum ibi subito par priori bellum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 2:1)
item tecta, recidentes ad extremos transtra, traiciunt gradatim contrahentes, et ita ex quattuor partibus ad altitudinem educunt medio metas, quas fronde et luto tegentes efficiunt barbarico more testudinata turrium tecta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장14)
nihil tibi nocet arbor recisa, mihi plurimum non recisa.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Domus cum arboee exusta.43)
Sed quemadmodum frondium iactura facilis est, quia renascuntur, sic istorum, quos amas quosque oblectamenta vitae putas esse, damnum, quia reparantur, etiam si non renascuntur."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 11:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION