라틴어 문장 검색

Terrebant nos tamen, cum dicerentur haec et similia, circumfrementia undique murmura causantis inopiam militis, et rapida celeritate ardentis angustias Alpium perrumpere Cottiarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 29:1)
Insidens itaque vehiculo, cum speciosa fiducia contuebatur acribus oculis tumultuantium undique cuneorum, veluti serpentium vultus, perpessusque multa dici probrosa, agnitum quendam inter alios eminentem vasti corporis rutilique capilli, interrogavit, an ipse esset Petrus Valuomeres (ut audierat) cognomento;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 7장 4:1)
Hanc Galliarum plagam ob suggestus montium arduos, et horrore nivali semper obductos, orbis residui incolis antehac paene ignotam, nisi qua litoribus est vicina, munimina claudunt undique natura velut arte circumdata.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 1:1)
At Caesar exacta apud Senonas hieme turbulenta, Augusto novies seque iterum consule, Germanicis undique circumfrementibus minis, secundis ominibus motus, Remos properavit alacrior, magisque laetus quod exercitum regebat Severus, nec discors nec arrogans, sed longa militiae frugalitate compertus, et eum recta praeeuntem secutus, ut ductorem morigerus miles.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 11장 1:1)
Erexit autem confidentiam caput altius attollentum scutarius perfuga, qui commissi criminis metuens poenam, transgressus ad eos post ducis fugati discessum, armatorum tredecim milia tantum remansisse cum Iuliano docebat - is enim numerus eum sequebatur - barbara feritate certaminum rabiem undique concitante.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 2:1)
Addiderat autem fiduciam nostris consideratio gemina, recordantibus quod anno nuper emenso, Romanis per transrhenana spatia fusius volitantibus, nec visus est quisquam laris sui defensor, nec obvius stetit, sed concaede arborum densa undique semitis clausis, sidere urente brumali, aegre vixere barbari longius amendati, quodque imperatore terras eorum ingresso, nec resistere ausi, nec apparere, pacem impetraverunt, suppliciter obsecrantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 15:1)
Iamque torvum concrepantibus tubis, Severus dux Romanorum, aciem dirigens laevam, cum prope fossas armatorum refertas venisset, unde dispositum erat ut abditi repente exorti cuncta turbarent, stetit impavidus, suspectiorque de obscuris, nec referre gradum nec ulterius ire temptavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 27:1)
Ob quae praefecto praetorio ferri non posse clamante, se repente factum infidum, cui Augustus summam commiserit rerum, Iulianus eum sedatius leniens, scrupulose computando et vere, docuit non sufficere solum, verum etiam exuberare capitationis calculum ad commeatuum necessarios apparatus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 3장 4:1)
Formarum autem innumeras notas, hieroglyphicas appellatas, quas ei undique videmus incisas, initialis sapientiae vetus insignivit auctoritas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 8:1)
Lenito tandem tumultu, non sine blanditiarum genere vario, contextoque navali ponte transito Rheno, terris Alamannorum calcatis, Severus magister equitum, bellicosus ante haec et industrius, repente .
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 10장 1:1)
quorum plebem veritus imperator, ne ferire foedera simulans, in arma repente consurgeret, discreto consortio, pro Sarmatis obsecrantes iussit paulisper abscedere, dum Araharii et Quadorum negotium spectaretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 12:2)
Quo fidenter ad haec patranda digresso, ipse anni tempore opportuno, ad expeditionem undique milite convocato, profectus, id inter potissima mature duxit implendum, ut ante proeliorum fervorem, civitates multo ante excisas ac vacuas introiret, receptasque communiret, horrea quin etiam exstrueret pro incensis, ubi condi possit annona, a Britanniis sueta transferri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 2장 3:1)
Haec operientibus illis, et ancipiti cogitatione districtis, nobis apud Samosatam, Commageni quondam regni clarissimam sedem, parumper morantibus, repente novi motus rumoribus densis audiuntur et certis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 4장 7:1)
Et cum totius Orientis didicisset interna, virorum stipendiique parte maxima per Illyricum distributa, ubi distinebatur ex negotiis seriis imperator, allapsuro iam praestituto die solvendae pecuniae, quam per syngrapham debere se confiteri, vi metuque compulsus est, cum omnibus se prospiceret undique periculis opprimendum, largitionum comite ad alterius gratiam infestius perurgente, fugam ad Persas cum coniage liberis et omni vinculo caritatum, ingenti molimine conabatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 5장 2:1)
Mihi dum avius ab itinere comitum quid agerem circumspicio, Verennianus domesticus protector occurrit, femur sagitta confixus, quam dum avellere obtestante collega conarer, cinctus undique antecedentibus Persis, civitatem petebam, anhelo cursu rependo, ex eo latere quo incessebamur in arduo sitam, unoque ascensu perangusto meabilem, quem scissis collibus molinae, ad calles aptandas aedificatae, densius constringebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 8장 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION