라틴어 문장 검색

non mutato loco, sed repleto utique sui praesentia.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 5:33)
At vero Pharao qui opinionibus et vanis inanibus studium impendebat suum (ranis repleta Aegypto, sonum inanem rerum et strepitum vanum reddentibus) dicenti Moysi:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 2:1)
Illud quoque specta, quia cum interficitur impius, Christus infunditur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:1)
Discussa est omnis carnalium caecitas passionum, ubi aeternae vitae lumen infusum est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:49)
Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea (Ps. LXII, 6).
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 5장 2:2)
Quando enim mens sibi recti est conscia, gratulatur, et infusione quadam spiritali repletur animus gaudio, cum alicujus vel studia, vel opera a Deo probantur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 2:5)
in illum superiorem revolans locum, unde nostris infusa visceribus compassione corporis hujus ingemuit, donec commissi gubernaculi munus impleret;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 4:2)
Quia repletus est spiritu prudentiae et disciplinae (Exod.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 3장 3:6)
Ideo postea habes quia iratus Dominus est, quoniam quamvis cogitaret, hoc est sciret, quia homo positus in terrae regione, carnem portans, sine peccato esse non possit (terra enim velut quidam tentationum locus est, caroque corruptelae illecebra) tamen cum haberent mentem rationis capacem virtutemque animae infusam corpori, sine consideratione aliqua in lapsum ruerunt, ex quo revocare se nollent.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 3:9)
Tempus omnis hominis venit ante me, quia repleta est terra iniquitatibus suis (Ibid.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 5장 2:5)
quia repleta est terra iniquitatibus suis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 5장 2:15)
Nidi sunt nostrarum sinus aurium, per quos auditus se infundit, et velut in foveam altam dejicit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:7)
ut intus clausus spiritus qui infunditur, vel spiritalis substantia quae intus operatur, veluti geminis constricta vinculis non evagetur:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 4:5)
Nunc autem in illa intestinorum reflexione ac sinuatione bipartita ac tripartita adhaeret cibus et descendendo paulatim vires ministrat, succum infundit corpori, tenet satietatem, differt edendi appetentiam:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 3:5)
Quid autem deformius, quam semper ventri studere, qui cum repletur, vacuandus est;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 3:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION