라틴어 문장 검색

medianae autem columnae quinta parte altiores sint quam exteriores, sed Aut ionico aut corinthio genere deformentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장8)
Atlas enim formatur historia sustinens mundum, ideo quod is primum cursum solis et lunae siderumque omnium versationum rationes vigore animi sollertiaque curavit hominibus tradenda, eaque re a pictoribus et statuariis deformatur pro eo beneficio sustinens mundum, filiaeque eius Atlantides, quas nos vergilias, Graeci autem *πλειάδασ nominant, cum sideribus in mundo sunt dedicatae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장28)
Coronis explicatis parietes quam asperrime trullissentur, postea autem supra, trullissatione subarescente, deformentur directiones harenati, uti longitudines ad regulam et ad lineam, altitudines ad perpendiculum, anguli ad normam respondentes exigantur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장18)
Cum ab harena praeter trullissationem non minus tribus coriis fuerit deformatum, tunc e marmore graneo directiones sunt subigendae, dum ita materies temperetur, uti, cum subigatur, non haereat ad rutrum, sed purum ferrum e mortario liberetur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장22)
haec vero cum inducuntur, etsi non ab arte sunt posita, fulgentes colorum reddunt visus, et ideo quod pretiosa sunt, legibus excipiuntur, ut ab domino, non a redemptore repraesententur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장29)
namque si sumantur regulae tres, e quibus una sit pedes III, altera pedes IIII, tertia pedes V, eaeque regulae inter se compositae tangant alia aliam suis cacuminibus extremis schema habentes trigoni, deformabunt normam emendatam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말19)
cum autem in maioris tympani labro fuerint signorum caelestium deformationes, id autem sit inmotum et in summo habeat deformatum cancri signum, ad perpendiculum eius in imo capricorni, ad dextram spectantis librae, ad sinistram arietis signum, ceteraque inter eorum spatia designata sint, uti in caelo videntur:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장48)
Ipsum tamen eorum foraminum capituli deformatur altitudo et latitudo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 10장3)
cum deformatum fuerit, circum levigatur, extremam ut habeat curvaturam molliter circumactam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 11장23)
Sanctus Thomas Aquinas sapienter significavit “ex intentione primi agentis” multiplicitatem varietatemque manare, Qui voluit “ut quod deest uni ad repraesentandam divinam bonitatem, suppleatur ex alia”,quia eius bonitas “per unam creaturam sufficienter repraesentari non potest”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 109:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION