라틴어 문장 검색

huic quibusdam contrarium studium, qui fugiunt ac reformidant omnem hanc in dicendo voluptatem, nihil probantes nisi planum et humile et sine conatu.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 215:1)
in suo genere Theocritus, sed musa illa rustica et pastoralis non forum modo, verum ipsam etiam urbem reformidat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 56:3)
sed quemadmodum forensibus certaminibus exercitatos et quasi militantes reficit ac reparat haec velut sagina dicendi, sic adolescentes non debent nimium in falsa rerum imagine detineri et inanibus simulacris usque adeo, ut difficilis ab his digressus sit, assuescere, ne ab illa, in qua prope consenuerunt, umbra vera discrimina velut quendam solem reformident.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 218:1)
addit ad dicendum etiam pudor stimulos, mirumque videri potest, quod, cum stilus secreto gaudeat atque omnes arbitros reformidet, extemporalis actio auditorium frequentia, ut miles congestu signorum, excitatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 249:3)
quid asperiorem habere potest aut quid aures hominum magis respuunt, quam cum est filio filiive advocatis in matrem perorandum?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 62:1)
Quidam rursus etiam carissimorum conscientiam reformidant, et si possent, ne sibi quidem credituri interius premunt omne secretum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 3 4:2)
Nos eum volumus dicere, qui respuat omnis mali sensum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 2:3)
hic prudentia prosit, hic robore animi evidentem quoque metum respue.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 12:4)
Accipio condicionem, non reformido iudicium."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 6:9)
Quaedam defetigat et velut levia tela laxo sinu eludit, quaedam discutit et in eum usque, qui miserat, respuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 12:4)
Mortem contemnit, dolorem reformidat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 14:6)
Respuit nec intellexit, nisi cum perdidit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 14:4)
Dies iste, quem tamquam extremum reformidas, aeterni natalis est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 26:1)
In primis autem respuendae voluptates;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 34:2)
Sive enim non respuit, humanitate eius inritamur, sive contempsit, superbia accendimur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 116 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION