라틴어 문장 검색

religione refrenatus ne forte rearis terras et solem et caelum, mare sidera lunam, corpore divino debere aeterna manere, proptereaque putes ritu par esse Gigantum pendere eos poenas inmani pro scelere omnis, qui ratione sua disturbent moenia mundi praeclarumque velint caeli restinguere solem inmortalia mortali sermone notantes;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 4:2)
umor item quondam coepit superare coortus, ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 15:11)
At nox obruit ingenti caligine terras, aut ubi de longo cursu sol ultima caeli impulit atque suos efflavit languidus ignis concussos itere et labefactos aëre multo, aut quia sub terras cursum convortere cogit vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 25:1)
neque enim caligine tanta obruerent terras, nisi inaedificata superne multa forent multis exempto nubila sole;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 9:7)
hoc ubi roriferis terram nox obruit undis, extemplo penitus frigescit terra coitque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 27:11)
Sed vultisne diem sequentem, quem plerique omnes abaco et latrunculis conterunt, nos istis sobriis fabulis a primo lucis in coenae tempus, ipsam quoque coenam non obrutam poculis, non lascivientem ferculis, sed quaes­tionibus doctis pudicam et mutuis ex lecto rela­tionibus exigamus?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 11:2)
Nos pavidi trepidare metu crinemque flagrantem Excutere et sanctos restinguere fontibus ignes.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 7:3)
Obruit auster aqua involvens navemque virosque, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 16:3)
Ergo nec clypeo iuvenis subsistere tantum, Nec dextra valet, obiectis sic undique telis Obruitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 4:2)
— Interea fax Occidit, oceanumque rubra tractim obruit aethra, et *Ilius in Teuthrante:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 19:3)
Curio Sicanias transcendere iussus in urbes, Qua mare tellurem subitis aut obruit undis, Aut scidit, et medias fecit sibi litora terras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:33)
Non tamen in caeca bellorum nube cadendum est, Aut cum permixtis acies sua tela tenebris Involvunt, conserta iacent cum corpora campo, In medium mors omnis abit, perit obruta virtus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:47)
Sic undique septa iuventus Cominus obliquis et rectis eminus hastis Obruitur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:34)
iacet hostis in undis Obrutus Illyricis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 1:21)
Ah quoties frustra pulsatos aequore montes Obruit illa dies!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION