라틴어 문장 검색

qui quidem ipsi se nobis non offerunt, vim autem suam longe lateque diffundunt, quam tum terrae cavernis includunt, tum hominum naturis implicant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 115:9)
inde est indagatio nata initiorum et tamquam seminum, unde essent omnia orta generata concreta, quaeque cuiusque generis vel inanimi vel animantis vel muti vel loquentis origo, quae vita, qui interitus quaeque ex alio in aliud vicissitudo atque mutatio, unde terra et quibus librata ponderibus, quibus cavernis maria sustineantur, qua omnia delata gravitate medium mundi locum semper expetant, qui est idem infimus in rutundo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 69:3)
& Pendula inferius in fodinis & cavernis Terra suspensa, in Cycloidibus intra globos Oscillari debent, ut Oscillationes omnes evadant Isochronae.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. X. De Motu Corporum in Superficiebus datis, deq; Funipendulorum Motu reciproco. 40:2)
Sophos universi clamamus et sublatis manibus ad cameram iuramus Hipparchum Aratumque com parandos illi homines non fuisse, donec advenerunt ministri ac toralia praeposuerunt toris, in quibus retia erant picta subsessoresque cum venabulis et totus venationis apparatus, Necdum sciebamus, quo mitteremus suspiciones nostras, cum extra triclinium clamor sublatus est ingens, et ecce canes Laconici etiam circa mensam discurrere coeperunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 40:1)
Feles cavernam nancta in media pepererat;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila, feles, et aper.2)
Ad retia sedebam;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 6 1:7)
Parcius exigito pretium, dum retia tendis, Ne fugiant;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 859)
scit bene venator, cervis ubi retia tendat, scit bene, qua frendens valle moretur aper;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:32)
hactenus, unde legas quod ames, ubi retia ponas, praecipit imparibus vecta Thalea rotis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:175)
hos cava contento retia fune trahunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:570)
saepe tulit iusso fallacia retia collo, saepe fera torvos cuspide fixit apros:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:148)
non te Maenalias armatum scandere silvas, nec iubeo collo retia ferre tuo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:151)
"cur tibi pro Libycis clauduntur rete leaenis imbelles capreae sollicitusque lepus?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권227)
Adspicit hunc trepidos agitantem in retia cervos vocalis nymphe, quae nec reticere loquenti, nec prior ipsa loqui didicit, resonabilis Echo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 40:12)
Extemplo graciles ex aere catenas retiaque et laqueos, quae lumina fallere possent, elimat (non illud opus tenuissima vincant stamina, non summo quae pendet aranea tigno), utque leves tactus momentaque parva sequantur efficit et lecto circumdata collocat arte.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 19:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION