라틴어 문장 검색

sed nec post Libyam (falsis ne perge querellis incusare tuos) patriae mandata vocantis sprevimus:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:187)
nec doluit contempta tamen, spretoque recessit auxilio laudata fides.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:122)
scis nulla placere munera, quae metuens illis, quos spreverat, offert serus et incassum servati prodigus auri.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:74)
hoc solus sprevisse potest, qui iure meretur.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:86)
defendis honorem quem fugis, et spernis tota quem mole tueris?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:132)
Quo magis prodigio simile est, quod accidit, ut res corporibus nostris vitaeque utilitati maxime conveniens minimam usque in hoc tempus consummationem haberet idque sperneretur genus amplificandi relinquendique patrimonii, quod omni crimine caret.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 7:1)
nec erit ulla eius aetas annis ita confecta, ut spernatur a servis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 20:5)
Illud autem, quod pertinet ad religionem patrisfamilias, non reticendum putavi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 11장 2:3)
Huius igitur villatici generis non spernendus est reditus, si adhibeatur educandi scientia, quam plerique Graecorum et praecipue celebravere Deliaci.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 4:1)
quippe turba vetustior, velut quidam senatus, minoribus parere non censent, atque imperia validiorum contumaciter spernendo poenis ac mortibus afficiuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 11장 2:2)
' perculsus inprovisa interrogatione paulum reticuit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 12장3)
quod aliud subsidium si imperatorem sprevissent?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 47장9)
fuerat in matrimonio Tiberii florentibus Gaio et Lucio Caesaribus spreveratque ut inparem;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 53장2)
reticuit de adversis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 67장8)
nec aut Vrgulania optemperavit, in domum Caesaris spreto Pisone vecta, aut ille abscessit, quamquam Augusta se violari et imminui quereretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 34장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION