라틴어 문장 검색

Quippe clementiam principis vicit invidia, gravisque erat liberis ipsa beneficiorum potentia.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 92:2)
Cum enim quasi puniendus ad Antigonum raperetur, solantibus eum amicis ac spem pollicentibus quod omni modo clementiam regis experturus esset, cum ad oculos eius venisset, respondit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 12:3)
Haec clementia non paratur arte, Sed norunt cui+ serviant leones.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CIV5)
Recta fides, hilaris clementia, cauta potestas Iam redeunt;
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, V4)
'molles' autem ideo ait, vel quod sub aere clementiore sunt - nam ut ait Lucanus "quic- quid ad eoos tractus mundique teporem ibitur, emollit gentes clementia caeli" - :
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 575)
nihil enim laudabilius, nihil magno et praeclaro viro dignius placabilitate atque clementia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 114:2)
nam clementia, iustitia, benignitas, fides, fortitudo in periculis communibus iucunda est auditu in laudationibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 343:4)
P. Delectationem in exornatione, in iudicio aut saevitiam aut clementiam iudicis, in suasione aut spem aut reformidationem deliberantis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 4장 1:2)
Sic ille cum undequadraginta annos summa in pace concordiaque regnavisset (sequamur enim potissimum Polybium nostrum, quo nemo fuit in exquirendis temporibus diligentior), excessit e vita duabus praeclarissimis ad diuturnitatem rei publicae rebus confirmatis, religione atque clementia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 42:5)
iustitia, abstinentia, clementia tui Ciceronis [itaque] opiniones omnium superavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 16 6:5)
nos enim et nostra sponte bene firmi et me hercule auctoritate tua inflammati vicimus omnis (hoc tu ita reperies) cum abstinentia tum iustitia, facilitate, clementia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 21 9:4)
dedit integritatis, iustitiae, clementiae, fidei mihi testimonium quod non quaerebam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 2 14:4)
id non credo et metuo ne omnis haec clementia ad Cinneam illam crudelitatem conligatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 9 8:5)
huius insidiosa clementia delectantur, illius iracundiam formidant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 16 3:6)
cum eius clementiam Corfiniensem illam per litteras conlaudavissem rescripsit hoc exemplo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 16 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION