라틴어 문장 검색

inde truces flavo comitantur vertice Galli, quos Rhodanus velox, Araris quos tardior ambit et quos nascentes explorat gurgite Rhenus quosque rigat retro pernicior unda Garunnae, Oceani pleno quotiens impellitur aestu.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:55)
talis ab urbe minas retro flectebat inanes Italiam fugiens, et quae venientibus ante prona fuit, iam difficilis, iam dura reversis.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:51)
clausa putat sibi cuncta pavor, retroque relictos quos modo temnebat, rediens exhorruit amnes.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:52)
nam plurima retro, dum nobis properat succurrere, liquerat arma extera vel nostras acies.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:203)
hunc et privati titulis famulantibus anni et, quos armipotens genitor retroque priores diversis gessere locis, ceu numen adorent;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:280)
adridet retro Thermantia fratri.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:188)
Bubulcum autem per proscissum ingredi oportet alternisque versibus obliquum tenere aratrum et alternis recto plenoque sulcare, sed ita necubi crudum solum et immotum relinquat, quod agricolae scamnum vocant;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 25:3)
Paulum tamen, quotiensque iterabitur, modo in elatiora, modo in depressiora clivi obliquum agi sulcum oportebit, ut in utramquepartem rescindamus nec eodem vestigio terram moliamur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 10:3)
sic omnia fatis In peius ruere ac retro sublapsa referri.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 12:4)
Sic omnia fatis In peius ruere, ac retro sublapsa referri.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 18:3)
Nam dum exaltare fortius orbem ablaqueationis fossor studet, obliquam vitem plerumque sauciat et non numquam praecidit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 4장 2:2)
sed medio fere internodio ea plaga obliqua falce fit, ne, si transversa fuerit cicatrix, caelestem superincidentem 5 aquam contineat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 9장 1:3)
Plagae, quas in duro vitis accipit, obliquae rotundaeque fieri debent, nam citius coalescunt,et quamdiu cicatricem non obduxerunt,commodius aquam fundunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 7:3)
sublimes, sanguineaeque, nec obliquae cristae:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 9:3)
verum nocturnae quietis species alteri obiecta, tamquam vidisset Claudium spicea corona evinctum spicis retro conversis, eaque imagine gravitatem annonae praedixisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 4장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION