라틴어 문장 검색

Eadem Galli fatentur ac Lentulum dissimulantem coarguunt praeter litteras sermonibus, quos ille habere solitus erat:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 47장5)
Fit reus magis ex aequo bonoque quam ex iure gentium Bomilcar, comes eius, qui Romam fide publica venerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 35장11)
cito accedimus opinioni Non coarguimus illa, quae nos in metum adducunt, nec excutimus, sed trepidamus et sic vertimus terga, quemadmodum illi, quos pulvis motus fuga pecorum exuit castris, aut quos aliqua fabula sine auctore sparsa conterruit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 8:6)
Ideo quantum potes, te ipse coargue, inquire in te;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 10:3)
hanc coargue, hanc ad verum, si acutus es, redige.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 10:3)
Expergiscamur ergo, ut errores nostros coarguere possimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 8:3)
Deinde cum ipsis rebus cogerentur ambigua secernere, falsa sub specie veri latentia coarguere, ipsi quoque locum, quem de iudicio et regula appellant, alio nomine rationalem induxerunt, sed eum accessionem esse naturalis partis existimant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 11:3)
Non gaudet navigio gubernator everso, non gaudet aegro medicus elato, non gaudet orator, si patroni culpa reus cedidit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 11:1)
Ideo numquam fides latendi fit etiam latentibus, quia coarguit illos conscientia et ipsos sibi ostendit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 16:2)
Itaque res falsa et inanis habet adhuc fidem, quia non coarguitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 5:6)
Sic maxime coarguitur animus inprudens;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 22:1)
illi enim colores probant, qui non possunt coargui, non ut somnia, set ut non essent aliquo nomine offensui.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 33:5)
Ita mibi, quae sola miseros in domo nostra respicis, Fortuna, succurras, ita mihi contingat aut honeste uiuere aut mori, ita ex domo nostra ego sim ultimus reus, ut ille iurabat meliorem se nouercam habuisse quam fratrem.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 5:6)
parricida est quem non testis protrahit, non iudex coarguit?
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 23:14)
Deduxi ad uos reum omnium quos terra sustinet nocentissimum, ingratum, inpium, percussorem, bis parricidam;
(세네카, Controversiae, book 7, De moribus sit actio. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium retulit. accusatur de moribus. 5:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION