라틴어 문장 검색

miretur super his Sergium, qui viciens et ter vulneratus est in variis pugnis (ut fertur), cuius posteritatis ultimus Catilina claras gloriarum adoreas, sempiternis maculis obumbravit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 12:4)
Et cum sciamus adeo experimenta quosdam ridere improvidos, ut bella interdum victi, et naufragi repetant maria, et ad difficultates redeant quibus succubuere saepissime, sunt qui reprehendant paria repetisse principem ubique victorem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 27:1)
Mirantur quidam profecto irrisione digna principia incaute coepta et temere, ad ingemiscendas erupisse rei publicae clades, ignari forsitan exemplorum, accidisse primitus arbitrantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 6장 19:1)
corpore non indecoro, nec mediocris staturae, subaquilus, humumque intuendo semper incedens, perque morum tristium latebras, illius similis Crassi, quem in vita semel risisse, Lucilius affirmat et Tullius, sed (quod est mirandum), quoad vixerat, incruentus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 9장 11:2)
Qui vitam ut dominam fugitans rabidam, ridens subitas momentorum ruinas, immobilis conflagravit, Peregrinum ilium imitatus (Protea cognomine) philosophum clarum, qui cum mundo digredi statuisset, Olympiae quinquennali certamine sub Graeciae conspectu totius, escenso rogo quem ipse construxit, flammis absumptus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 39:1)
Alio quoque in eum perniciose composito, quod petenti per iocum cuidam Nigrino, ut eum notarium faceret, exclamavit ille hominem ridens:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 12:1)
Quas res si reputas, non immerito miraberis, quod Georgio Pertz hos annales, qui medio aevo fere incogniti mansisse videntur, Xantenses nuncupare placuerit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 7:1)
Eodem anno inter duos fratres, Lotharium imperatorem et Ludewicum regem, tanta pax erat, ut in Hosninge simul plurimos dies cum paucis venationi operam dederunt, ita ut multi hoc facto mirarentur, et in pace discesserunt a se.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 68:8)
rident Rursus aues.
(ANONYMUS NEVELETI, De hyrundine aues monente 22:6)
illa ridet.
(ANONYMUS NEVELETI, De caluo et musca 35:4)
Si ferior, rides.
(ANONYMUS NEVELETI, De caluo et musca 35:7)
miror cur tanto tempore mecum Non fueris.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et uulpe 49:4)
Rideo, quod ferior.
(ANONYMUS NEVELETI, De uipera et de lima 55:7)
Perdices domini cene pincerna ministrat, Ridet et a risu uix uacat ille suo.
(ANONYMUS NEVELETI, De iudeo et pincerna 63:18)
Ambo sedent, ridet populus, presesque bubulco Intonat:
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:69)

SEARCH

MENU NAVIGATION