라틴어 문장 검색

ita cannarum duplex in parietibus harundinibus transversis fixa perpetuitas nec segmina nec rimam ullam fieri patietur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장35)
aqua defusa cum id in pannum infunditur et ibi manibus premitur, argentum per panni raritates propter liquorem extra labitur compressione coactum, aurum intra purum invenitur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 8장17)
sapor autem et odor et color eius non restituitur, quod intinctus et commixtus est propter naturae raritatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장32)
namque uti aeneum vas non in summis labris plenum sed aquae mensurae suae capacitatis habens tribus duas partes operculumque in eo conlocatum, cum ignis vehementi fervore tangatur, percalefieri cogit aquam, ea autem propter naturalem raritatem in se recipiens fervoris validam inflationem non modo implet vas, sed spiritibus extollens operculum et crescens abundat, sublato autem operculo emissis inflationibus in aere patenti rursus ad suum locum residit:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장9)
ad eundem modum ea capita fontium cum sunt angustiis compressa, ruunt in summo spiritus aquae bullitus, simul autem sunt latius aperti, exanimati per raritates liquidae potestatis residunt et restituuntur in libramenti proprietatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장10)
igitur nervi inflatione turgentes e longitudine contrahuntur et ita aut nervicos aut podagricos efficiunt homines, ideo quod ex durissimis et spissioribus rigidissimisque rebus intinctas habent venarum raritates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장18)
etiam remi circa scalmos strophis religati, cum manibus inpelluntur et reducuntur, extremis progredientibus a centro parmis maris undis spumam inpulsu vehementi protrudunt porrectam navem, secante prora liquoris raritatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장18)
Eodem modo si aqua se dilatare vellet in raritatem aeris, aut lapis in raritatem ligni, non opus foret vacuo;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:23)
alii fulmen dicunt aeris scissione ardentem rimam, quos alibi sequitur dicens ignea rima micans percurrit lumine nimbos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 1423)
ab eoque scalper duabus lineis ad rimam agendus ad similitudinem c litterae sic, ut uertex eius a foramine, basis a rima sit:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 14:5)
ab eoque scalper duabus lineis ad rimam agendus ad similitudinem † c litterae sic, ut vertex eius a foramine, basis a rima sit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장59)
ab eoque scalper duabus lineis ad rimam agendus, ad similitudinem litterae V sic, ut vertex ejus a foramine, basis a rima sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 14:5)
Sin autem in craticiis tectoria erunt facienda, quibus necesse est in arrectariis et transversariis rimas fieri, ideo quod, luto cum linuntur, necessario recipiunt umorem, cum autem arescunt, extenuati in tectoriis faciunt rimas, id ut non fiat, haec erit ratio.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장33)

SEARCH

MENU NAVIGATION