-
Risus adest, non ille tamen quem sepe maligna Gignit abortiuum derisio, liuor ab intus Parturit, aut extra falsi describit amoris Forma, uel instabilis crebro lasciuia pingit;
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:19)
-
Si quid promittat, promissum munus adequet Vel superet, ne re maior spes gaudia uincat.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 8:5)
-
Sicque furens Aquilo predatur singula, flores Frigoris ense metit et pristina gaudia delet.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:4)
-
Hiis dictis, modico risu Fortuna seueros Exhilarans uultus, hec nate uerba rependit:
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:3)
-
Non sinit aduersis respergere prospera, mestis Gaudia, Fortunam se fallere cogit et auffert Hanc sibi, mendacem ueram facit esse, fidelem Falsam, constantem fluidam cecamque uidentem Reddit, et ad tempus cogit cessare uagantem.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 6:2)
-
Despectus comittatur eam, Pudor heret eunti, Serpit humi Murmur, currunt Conuicia, laudem Fama per antiphrasim fundit risumque Cachini.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:7)
-
Eius in auxilium iurant Periuria, spondet Falsus Amor, Leuitas animi, Lasciuia mendax, Insipidus Dulcor, sapidus Dolor, egra Voluptas, Prosperitas adversa, locus lugubris, amara Gaudia, Paupertas diues, Opulencia pauper.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:13)
-
Sed Risus succurrit ei, mucrone lacertum Dissuit a trunco, galee manus hesitat, herens Emoritur proprioque stupet priuata rigore.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 10:2)
-
Et quamvis tanta esset pulchritudinis laetitia, hujus tamen risum decoris, fletus inaestimabilis exstinguere conabatur:
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:24)
-
in quo resultans facies scorpionis, vultu risum, fletum caudae minabatur aculeo.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:59)
-
Quo vexilla gerens aetatis amygdalus ortum [0441C] Praedicat, et veris gaudia flore vocat.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:10)
-
Esuries satiens, sitis ebria, falsa voluptas, Tristities laeta, gaudia plena malis.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:3)
-
Insipiens ratio, demens prudentia, tristis Prosperitas, risus flebilis, aegra quies.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:8)
-
[0466C] Hunc dolor, hunc risus, jocus hunc, moeror tenet illum, Hic gemit, hic ridet, dolet hic, dum dedolet ille.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:18)
-
Si quis tamen livoris rubiginem, invidiae tineam a mentis thesauro velit proscribere, in alieno dolore suum dolorem inveniat condolendo, alienum gaudium suum faciat congaudendo, in alienis opibus suas penset divitias, in aliena paupertate suam lugeat paupertatem.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 60:1)