라틴어 문장 검색

Secuto omnium risu dispensatorem Caesar vocavit et sestertia centum milia numerare Graeculo iussit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 31:8)
Heredis fletus sub persona risus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 11:6)
quos, sicut praesens sensus ostendit, non solum neglectui verum etiam risui habere iam coepimus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 5:3)
Nonne, si quis aut inter Phaeacas aut apud Poenos sermones de sapientia erutos convivalibus fabulis miscuisset, et gratiam illis coetibus aptam perderet et in se risum plane iustum moveret?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 14:3)
maxime quia dicta huiusmodi risum praestantibus movent, quo velut adsensus genere confirmatur iniuria.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 5:2)
ut Plato vester, dum nec anatomica quae medicinae propria est abstinet, risum de se posteris tradidit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 1:4)
Nosses iocosae dulce cum sacrum Florae Festosque lusus et licentiam volgi, Cur in theatrum, Cato severe, venisti?
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, poem pr12)
Sed tu ne totiens domini patiare lituras Neve notet lusus tristis harundo tuos, Aetherias, lascive, cupis volitare per auras:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, III7)
Innocuos censura potest permittere lusus:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, IV4)
Delicias, Caesar, lususque iocosque leonum Vidimus - hoc etiam praestat harena tibi - Cum prensus blando totiens a dente rediret Et per aperta vagus curreret ora lepus.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XIV1)
Quare deposita severitate Parcas lusibus et iocis rogamus, Nec castrare velis meos libellos.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXXV6)
Lascivos leporum cursus lususque leonum Quod maior nobis charta minorque gerit Et bis idem facimus, nimium si, Stella, videtur Hoc tibi, bis leporem tu quoque pone mihi.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLIV1)
Lusum creditis hoc iocumque?
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, IV6)
Quare si speculo mihique credis, Debes non aliter timere risum, Quam ventum Spanius manumque Priscus, Quam cretata timet Fabulla nimbum, Cerussata timet Sabella solem.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XLI5)
Mimos ridiculi Philistionis Et convivia nequiora vita Et quidquid lepida procacitate Laxat perspicuo labella risu.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XLI7)

SEARCH

MENU NAVIGATION