라틴어 문장 검색

Haec verba primum Evangeli risus excepit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 9:1)
Orta ex his laetitia et omnibus in censorium risum remissis ac retractantibus quae a singulis antiquae festivitatis sapore prolata sunt, Symmachus ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 16:1)
Secuto omnium risu dispensatorem Caesar vocavit et sestertia centum milia numerare Graeculo iussit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 31:8)
Heredis fletus sub persona risus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 11:6)
quos, sicut praesens sensus ostendit, non solum neglectui verum etiam risui habere iam coepimus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 5:3)
Nonne, si quis aut inter Phaeacas aut apud Poenos sermones de sapientia erutos convivalibus fabulis miscuisset, et gratiam illis coetibus aptam perderet et in se risum plane iustum moveret?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 14:3)
maxime quia dicta huiusmodi risum praestantibus movent, quo velut adsensus genere confirmatur iniuria.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 5:2)
ut Plato vester, dum nec anatomica quae medicinae propria est abstinet, risum de se posteris tradidit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 1:4)
tonat augure surdo, Et laetae iurantur aves, bubone sinistro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:10)
Impia tot populis, tot surdas gentibus aures Coelicolum dirae convertunt carmina gentis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:11)
Quare si speculo mihique credis, Debes non aliter timere risum, Quam ventum Spanius manumque Priscus, Quam cretata timet Fabulla nimbum, Cerussata timet Sabella solem.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XLI5)
Mimos ridiculi Philistionis Et convivia nequiora vita Et quidquid lepida procacitate Laxat perspicuo labella risu.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XLI7)
Si mihi lanificae ducunt non pulla sorores Stamina nec surdos vox habet ista deos, Sospite me sospes Latias reveheris ad urbes Et referes pili praemia clarus eques.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LVIII3)
namque hoc nec inutile dicit Symmachus et risum res movet ista simul:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XVIII7)
O quantos risus pariter spectata movebit Cum Palatina nostra lacerna toga!
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXVIII11)

SEARCH

MENU NAVIGATION