라틴어 문장 검색

et sicut aereum sigillum de ipsa aeris substantia vel essentia dicitur esse, cum esse videlicet aereum sigillum sit esse aes quoddam, et esse hominem, id est animal rationale ...
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 46:11)
Sigillum aereum ex aere est tanquam ex materia materiatum, et aes materia est aerei sigilli, et aereum sigillum materiatum ex aere, et istae quidem aeris et aerei sigilli proprietates ita intermistae sunt, ut neque aes sit materiatum ex aere, neque eorum sigillum materia sit aeris, cum tamen eadem res sit hoc quod est materia aerei sigilli, vel materiatum ex aere, hoc est aes ipsum, et aereum sigillum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 50:16)
aerea vel quod aes magis veteres in usu habebant, vel quod religioni apta est haec materies, denique flamen Dialis aereis cultris tondebatur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4481)
sicut enim aereum sigillum est quoddam aes, liquet profecto divinam sapientiam ex divina potentia esse suum habere, ad eam scilicet similitudinem qua sigillum aereum ex aere dicitur esse, quod est ejus materia vel species ex genere, quod quasi materia speciei dicitur esse, ut animal hominis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 46:7)
aes est aereum sigillum, vel e contrario, et similia, nec tamen eorum relativa nomina quae propietates eorum praedicant, secundum quas hoc ex illo habet esse, sibi conjungi possunt, sicut materia aerei sigilli, et materiatum ex aere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 51:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION