라틴어 문장 검색

addimus et rubricam, quae pingat ruborem, quo possint vota vestra sacra sonare.
(아우구스티누스, 편지들, 16. (A. D. 399 Epist. L) Ductoribus Ac Principibus Vel Senioribus Coloniae Sufetanae Augustinus Episcopus9)
item cuius pater flamen aut augur aut quindecimvirum sacris faciundis aut septemvirum epulonum aut Salius est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XII 7:2)
Sponsae quoque pontificis et tubicinis sacrorum filiae vacatio a sacerdotio isto tribui solet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XII 8:1)
Sacerdotem Vestalem, quae sacra faciat quae ius siet sacerdotem Vestalem facere pro populo Romano Quiritibus, uti quae optima lege fuit, ita te, Amata, capio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XII 15:3)
Sed flamines quoque Diales, item pontifices et augures capi dicebantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XII 16:2)
P. Cornelius, cui primum cognomen Sullae impositum est, flamen Dialis captus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XII 17:2)
Sacra sunt Romana partim diurna, alia nocturna, sed ea quae inter noctem fiunt diebus addicuntur, non noctibus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, II 9:1)
Capella Homeri candida haec tumulum indicat, Quod hac mortuo faciunt sacra.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XI 8:2)
Nam cum in sacro certamine sortitio inter ipsos et non bona fide fieret et sortem nominis falsam subici animadvertisset, repente in eum qui id faciebat, videre sese quid faceret, magnum inclamavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, IX 7:1)
sicuti C. Trebatius, duplicia verba sunt, sed a testatione productum alterum, alterum a sacro imminutum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XII 1:2)
SERVIUS SULPICIUS iureconsultus, vir aetatis suae doctissimus, in libro De Sacris Detestandis secundo, qua ratione adductus testamentum verbum esse duplex scripserit, non reperio;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XII 2:1)
De flaminis Dialis deque flaminicae caerimonis;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 1:1)
verbaque ex edicto praetoris apposita, quibus dicit non coacturum se ad iurandum neque virgines Vestae neque Dialem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 1:2)
CAERIMONIAE impositae flamini Diali multae, item castus multiplices, quos in libris qui De Sacerdotibus Publicis compositi sunt, item in Fabii Pictoris librorum primo scriptos legimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 2:1)
Equo Dialem flaminem vehi religio est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION