라틴어 문장 검색

Quantumlibet igitur saeuiant mali, sapienti tamen corona non decidet, non arescet;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 1:7)
Mentis uulnere saeuiunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VI 39:1)
sed quorum atrox scelerataque mens bonorum pernicie saeuit, id ipsum eis licere noluissem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 1:3)
Accedebat ut, cum [saevire ventus coepisset et] se vento dedissent, et tempestatem ferrent facilius et in vadis consisterent tutius et ab aestu relictae nihil saxa et cautes timerent; quarum rerum omnium nostris navibus casus erat extimescendus.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 13장9)
nec Libyae senserunt damna rebellis iam transalpina contenti messe Quirites.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:249)
saevit in auctorem prodigiosus honos.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:7)
Thracum Macetumque ruinae taedet et in gentes iterum saevire sepultas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:93)
pridem mos ille vigebat, ut meritos colerent impacatisque rebelles urgerent odiis;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:130)
ne cessa, iuvenis, comminus adgredi, impacata licet saeviat unguibus.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 4:3)
exsurge toris, invade rebellem, captivum mihi redde meum.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:224)
hic hominum pecudumque lues, sic pestifer aër saevit et exclusis regnant Aquilonibus Austri.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:340)
tua cura coëgit inclusis aperire fugam, ne peior in arto saeviret rabies venturae conscia mortis;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:29)
sic ducis adspectu cuncti stupuere rebelles, inque uno principes Latiumque et tota refulsit Roma viro.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:140)
pro cuspide ferri cuncta volant, dum dextra ferox in vulnera saevit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Rimanti telum ira facit3)
damnosum piscator onus praedamque rebellem iactat et amissa redit exarmatus avena.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De torpedine11)

SEARCH

MENU NAVIGATION