라틴어 문장 검색

Manifestum enim est quod hujusmodi instantiae tollant ambages, atque accelerent et roborent exclusivam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 256:4)
si fiat inquisitio de natura Coloris, Instantiae Solitariae sunt prismata, gemmae chrystallinae, quae reddunt colores non solum in se sed exterius supra parietam, item rores, etc.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 257:2)
Istae autem Instantiae sunt Solitariae quatenus ad similitudinem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 257:8)
Rursus in eadem inquisitione, venae distinctae albi et nigri in marmoribus, et variegationes colorum in floribus ejusdem speciei, sunt Instantiae Solitariae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 258:1)
Istae autem Instantiae sunt Solitariae, quatenus ad discrepantiam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 258:4)
Utrunque autem genus Instantias Solitarias appellare consuevimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 258:5)
Itaque in utraque antistrophe, instantiae tales sunt semper geminae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 260:4)
vel potius una instantia in motu sive transitu, producta ad periodum adversam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 260:5)
At hujusmodi instantiae non solum accelerant et roborant exclusivam, sed etiam compellunt affirmativam sive formam ipsam in angustum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 260:6)
Quo autem simplicior fuerit migratio, eo magis habenda est instantia in pretio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 260:10)
Praeterea Instantiae Migrantes magni sunt usus ad partem operativam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 260:11)
Proponendum itaque est jam exemplum instantiae migrantis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 261:1)
instantia migrans ad generationem est vitrum integrum et vitrum pulverizatum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 261:3)
Itaque de instantia migrante ad generationem in natura inquisita albedinis, propositum est jam exemplum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 262:8)
Instantia autem migrans ad corruptionem in eadem natura albedinis, est spuma dissoluta, aut nix dissoluta.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 262:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION