라틴어 문장 검색

cupio equidem et iam pridem cupio Alexandream reliquamque Aegyptum visere et simul ab hac hominum satietate nostri discedere et cum aliquo desiderio reverti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 5 2:1)
iam enim corpore vix sustineo gravitatem huius caeli quae mihi languorem adfert in dolore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 22 4:7)
sed vides consules, vides reliquos magistratus, si isti magistratus, vides languorem bonorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 6 4:6)
et tamen haec ῥωπογραφία ripulae videtur habitura celerem satietatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 16A 1:3)
quorum neque facultatem quisquam admiratur (est enim copiarum, non virtutis), neque quisquam est quin satietate iam defessus sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 3 1:4)
mirum me desiderium tenet urbis, incredibile meorum atque in primis tui, satietas autem provinciae, vel quia videmur eam famam consecuti ut non tam accessio quaerenda quam fortuna metuenda sit, vel quia totum negotium non est dignum viribus nostris, qui maiora onera in re publica sustinere et possim et soleam, vel quia belli magni timor impendet, quod videmur effugere, si ad constitutam diem decedemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 11 1:2)
itaque confectus languore et fame magis tuum officium desideravi quam a te requiri putavi meum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 26 1:2)
sed est earum etiam 'non satietas sed quidam modus ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 26 1:12)
designatis, quos ego penitus novi libidinum et languoris effeminatissimi animi plenos ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 27 1:3)
Cum enim videret oratores cum severitate audiri, poetas autem cum voluptate, tum dicitur numeros secutus, quibus etiam in oratione uteretur, cum iucunditatis causa turn ut varietas occurreret satietati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 52장 1:5)
genus autem hoc orationis neque totum adsumendum est ad causas forensis neque omnino repudiandum, si enim semper utare, cum satietatem adfert tum quale sit etiam ab imperitis agnosci- tur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 62장 1:1)
Cadit autem per se ille ipse praeclare, quo etiam satietas formidanda est magis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 63장 2:2)
his igitur tot commutationibus tamque variis si utemur, nec deprehendetur manifesto quid a nobis de industria fiat et occurretur satietati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 65장 1:1)
etenim divitiarum est fructus in copia, copiam autem declarat satietas rerum atque abundantia:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 2장 1:1)
etenim si naturalis amor esset, et amarent omnes et semper amarent et idem amarent, neque alium pudor, alium cogitatio, alium satietas deterreret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 76:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION