라틴어 문장 검색

Necesse est, inquit, omnia quae sunt vel infinita esse vel finita, demonstrare scilicet volens, omnia, quaecunque sunt, ex his duobus consistere, aut ex finita scilicet esse aut ex infinita, ad numeri sine dubio similitudinem.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod omnia ex eiusdem natura et alterius natura consistant idque in numeris primum videri 1:12)
Sin vero alius ad unum refertur terminus, alius vero ad alium, necesse est habitudinem disiunctam vocari, ut ad qualitatem quidem proportionis sunt:
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De proportionalitatibus 1:17)
Inde etiam decem membrorum particulae, inde alia permulta, quae omnia persequi non est necesse.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quae apud antiquos proportionalitas fuerit; quas posteriores addiderint 1:8)
Quartum vero proprium huiusmodi dispositionis notatur, quod antiquiores quoque habuere notissimum, quod in hac proportionalitate vel medietate in minoribus terminis maiores proportiones, in maioribus minores comparationes necesse est inveniri.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De arithmetica medietate eiusque proprietatibus 6:1)
quod cum factum est, pauperes necesse est faciant quos relinquunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 1:10)
Sed quamuis late humana tendantur imperia, plures necesse est gentes relinqui quibus regum quisque non imperet.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IX 1:6)
hoc igitur modo maiorem regibus inesse necesse est miseriae portionem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IX 1:8)
Nam qui falso praedicantur suis ipsi necesse est laudibus erubescant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XI 1:6)
Sed cum, uti paulo ante disserui, plures gentes esse necesse sit ad quas unius fama hominis nequeat peruenire, fit ut quem tu aestimas esse gloriosum proxima parte terrarum uideatur inglorius.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XI 1:9)
Quodsi claritudinem praedicatio facit, illi sint clari necesse est qui praedicantur;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XI 1:14)
Quorum quam sit mordax quaecumque condicio neque alias expertum te neque nunc anxium necesse est ammonere.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIII 1:8)
nam si quid est quod in ulla re imbecillioris ualentiae sit, in hac praesidio necesse est egeat alieno.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 1:10)
Quo fit ut, si in quolibet genere imperfectum quid esse uideatur, in eo perfectum quoque aliquid esse necesse sit;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 1:4)
ueram igitur beatitudinem in summo deo sitam esse necesse est. — Accipio, inquam, nec est quod contra dici ullo modo queat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 2:10)
— Igitur, inquit, deum esse ipsam beatitudinem necesse est confiteri.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 2:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION