라틴어 문장 검색

in re tanta quae publice gesta atque commissa sit qui non neglegentia privatum aliquod commodum laeserit sed perfidia legationis ipsius caerimoniam polluerit maculaque adfecerit, qua is tandem poena adficietur aut quo iudicio damnabitur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 39장 1:4)
proxime deos Clodius accessit, propius quam tum cum ad ipsos penetrarat, cuius de morte tamquam de caerimoniis violatis quaeritur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 22장 2:13)
nec vero quisquam aliter arbitrari potest, nisi qui nullam vim esse ducit numenque divinum, quem neque imperi nostri magnitudo nec sol ille nec caeli signorumque motus nec vicissitudines rerum atque ordines movent neque, id quod maximum est, maiorum nostrorum sapientia, qui sacra, qui caerimonias, qui auspicia et ipsi sanctissime coluerunt et nobis suis posteris prodiderunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 30장 3:4)
tum mihi Roscius et alia multa confirmandi mei causa dixit, ut me hercule, si nihil diceret, tacito ipso officio et studio, quod habebat erga propinquum suum, quemvis commoveret - etenim cum artifex eius modi sit ut solus videatur dignus esse qui in scaena spectetur, tum vir eius modi est ut solus dignus esse videatur qui eo non accedat - verum tamen:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 25장 1:1)
Accedet actio non tragica nec scaenae, sed modica iactatione corporis, vultu tamen multa conficiens;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 25장 4:3)
sunt enim similia illis quae in amplo ornatu scaenae aut fori appellantur insignia, non quia sola ornent, sed quod excellant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 39장 1:6)
idque cum multis aliis rebus, tum e pontificio iure et e caerimoniis sepulcrorum intellegi licet, quas maxumis ingeniis praediti nec tanta cura coluissent nec violatas tam inexpiabili religione sanxissent, nisi haereret in eorum mentibus mortem non interitum esse omnia tollentem atque delentem, sed quandam quasi migrationem commutationemque vitae, quae in claris viris et feminis dux in caelum soleret esse, in ceteris humi retineretur et permaneret tamen.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 27:1)
nam cum a primo urbis ortu regiis institutis, partim etiam legibus auspicia, caerimoniae, comitia, provocationes, patrum consilium, equitum peditumque discriptio, tota res militaris divinitus esset constituta, tum progressio admirabilis incredibilisque cursus ad omnem excellentiam factus est dominatu regio re p. liberata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 1:2)
mens 236 8 447 16 sensus nullus in mortuo 229 27 259 1014 263 6.21 267 22 272 25273 22 279 1 445 1 457 5 sepulcranobilium 224 5, deorum 232 3 - sepulcrorum caerimoniae 231 9 sequi bona (διώκειν) 367 9 servitus 358 17 sidera, stellae v. astra signa tabulae 450 5 similitudo (parentum cum liberis) 257 2729 258 726 sollicitudo 453 13 (= ἀνία), latiore sensu 370 8 al.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.214)
Nec curet alto regiam trucem vultu cliensve cenas impotentium captet, nec perditis addictus obruat vino mentis calorem, neve plausor in scaenam sedeat redemptus histrionis ad rictus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 5:2)
Convertit ad hanc scaenam Trimalchio vultum et Amici ait pavonis ova gallinae iussi supponi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 33:7)
Grex agit in scaena mimum:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 80:18)
Iocari ego senem poetica levitate credebam, cum ille Utinam quidem sufficeret largior scaena, id est vestis humanior, instrumentum lautius, quod praeberet mendacio fidem:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 117:2)
Et ne quid scaenae deesset, quotiescunque aliquem nostrum vocare temptasset, alium pro alio vocaret, ut facile appareret dominum etiam eorum meminisse, qui praesentes non essent.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 117:19)
Harena alias accendit aut perfusus pulvere mulio aut histrio scaenae ostentatione traductus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 126:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION