라틴어 문장 검색

Et phylarchen eorum, qui cum Timotheo erant, interfecerunt, virum scelestissimum, qui in multis Iudaeos afflixerat;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장32)
Orabat autem hic scelestus Dominum, ei non amplius miserturum, ita dicens:
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장13)
Qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat, contigit eadem die purificationem fieri templi vicesima quinta illius mensis, qui est Casleu.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장5)
quam uti alicuius sceleris ammixtione fuscarent, ob ambitum dignitatis sacrilegio me conscientiam polluisse mentiti sunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 4:2)
Ex quo fit, quod huic obiacet, ut idem scelesti idem uiribus omnibus uideantur esse deserti.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 2:23)
Gestis pro talibus annum flagitet Eutropius, ne quid non polluat unus, dux acies, iudex praetoria, tempora consul!
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:171)
candida pollutos comitatur curia fasces, forsitan et dominus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:184)
incumbas utinam, Neptune, tridenti pollutumque solum toto cum crimine mergas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:26)
te perdita iura, te pater ultorem, te nudi pulvere manes, te pietas polluta rogat;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:270)
nec me polluta potestas nec pia cognati tanget vindicta cruoris?
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:213)
nullus Castalios latices et praescia fati flumina polluto barbarus ore bibit.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 1:5)
haec terruit Herculis ora et defensores terrarum polluit arcus, haec Athamanteae direxit spicula dextrae, haec Agamemnonios inter bacchata penates alternis lusit iugulis;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:36)
nullus Castalios latices et praescia fati flumina polluto barbarus ore bibit.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 1:5)
Rufinus (neque enim patiuntur saeva quietem crimina pollutaeque negant arescere fauces) infandis iterum terras accendere bellis incohat et solito pacem vexare tumultu.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:2)
"Non, si prodigiis casus natura futuros signat, polluimur macula.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:140)

SEARCH

MENU NAVIGATION