라틴어 문장 검색

turibulum sub scorpionis aculeo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 5장3)
centauri priores partes proximae sunt librae et scorpioni.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 5장4)
Per scorpionis vero spatia et sagittarii proclivius deprimens se foramen rediensque circumactione ad capricorni partem VII, restituit celeritate salientis brumales horarum brevitates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장56)
organa autem unius operae prudenti tactu perficiunt quod est propositum, uti scorpionis seu anisocyclorum versationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 1장15)
refertur autem ad orbiculum imum trocleae superioris et ita descendit ad inferiorem et in foramine eius religatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장8)
ad rechamum autem imum ferrei forfices religantur, quorum dentes in saxa forata accommodantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장12)
cum autem funis habet caput ad suculam religatum et vectes ducentes eam versant, funis involvendo circum suculam extenditur et ita sublevat onera ad altitudinem et operum conlocationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장13)
his explicatis antarii funes ante laxi conlocentur, retinacula super scapulas machinae longe disponantur, et si non erit, ubi religetur, pali resupinati defodiantur et circum fistucatione solidentur, quo funes alligentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장17)
circa eius orbiculum funis indatur et referatur ad eam trocleam, quae erit ad caput machinae religata.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장19)
circum autem orbiculum ab summo traiectus funis descendat et redeat ad suculam, quae est in ima machina, ibique religetur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장20)
sub retinaculo chelonia duo figuntur, troclea funibus supra chelonia religatur, sub troclea regula longa circiter pedes duos, lata digitos sex, crassa quattuor supponitur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장34)
ita tres ductarii funes in machina religantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장36)
ea troclea religatur ad [trocleae] radicem habens orbiculos tres, per quos traiecti funes traduntur hominibus ad ducendum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장43)
item bucculis ligneis capita religavit;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장56)
etiam remi circa scalmos strophis religati, cum manibus inpelluntur et reducuntur, extremis progredientibus a centro parmis maris undis spumam inpulsu vehementi protrudunt porrectam navem, secante prora liquoris raritatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장18)

SEARCH

MENU NAVIGATION