라틴어 문장 검색

et quoniam omnia divina dispositione geruntur, in hoc se saltem quisque fidelium in omni pressura consoletur, quod nichil inordinate fieri umquam summa Dei bonitas permittit, et quod quecumque perverse fiunt optimo fine ipse terminat;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 8:20)
nisi ejus studium ad Deum, ad quem omnia referri convenit, terminarem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 1:5)
Secundus liber Theologiae disserit ea quae de Trinitate primus liber proposuit, et ad testimoniorum auctoritatem intelligentiae commendat rationem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 4:1)
Quod Tullius quoque, cum amicitiam in secundo Rhetoricae definiret, diligenter providebat, dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:14)
" Idem libro secundo Quaestionum Evangeliorum:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:77)
Unde et Augustinus ad Orosium, cap. secundo:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 6:16)
Unde Boetius in Categoriis Aristotelis, lib. secundo, quoniam Graeca oratione lovgoû dicitur etiam animi cogitatio, et intra se ratiocinatio, lovgoû quoque et oratio, ne quis Aristotelem, cum diceret logoún, id est rationem quantitatem esse, de eo putaret dicere quem quisque logoún in cogitatione disponeret, addidit, quae fit cum voce.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 17:2)
Dominus, inquit, et factor omnium deorum secundum fecit Dominum, hunc fecit primum, et solum et verum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 33:5)
Quid etiam cum secundum a Patre Filium dixerit, a verbis quoque sanctorum alienus non existit?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 36:3)
Spiritum sanctum qui tertius sit a Patre, secundus autem a Christo secundum numeri ordinem;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 36:14)
Ob hoc enim, teste Augustino, teguntur ne vilescant, qui secundo quidem libro De Doctrina Christiana, cum causas difficultatis vel facilitatis sacrae Scripturae aperiret, ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 50:4)
Adeo autem ipsa Platonis dicta verbis Domini atque praedicationi ejus consonare videntur, ut sicut idem praedictus doctor in secundo de doctrina Christiana profitetur, quidam lectores et dilectores Platonis ausi sunt in tantam prorumpere insaniam, quod dicerent Domini nostri Jesu Christi sententias, quas mirari et praedicare coguntur, de Platonis libris eum didicisse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:19)
Unde et haec in exemplum abstinentiae beatus quoque Hieronymus nobis proposuit, de quibus inter caetera in secundo contra Jovinianum meminit dicens [Anmerkung]:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 65:8)
Idem in secundo De doctrina Christiana:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 7:5)
Cum inter omnes artes praecipue dialecticam et arithmeticam sacrae paginae necessarias esse profitentur, illam quidem ad dissolvendas quaestiones, hanc ad allegoriarum mysteria discutienda, quae frequenter in naturis numerorum investigamus, tanto amplius dialecticam extulit, quanto amplius eam necessariam assignavit, ad omnes videlicet quaestionum dubitationes terminandas;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 7:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION