라틴어 문장 검색

eius enim videtur esse proprium motus animi adpetentis regere et sedare semperque adversantem libidini moderatam in omni re servare constantiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 17:4)
Haec igitur officia sunt consolantium, tollere aegritudinem funditus aut sedare aut detrahere quam plurumum aut supprimere nec pati manare longius aut ad alia traducere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 75:6)
quem ad modum igitur temperantia sedat adpetitiones et efficit, ut eae rectae rationi pareant, conservatque considerata iudicia mentis, sic huic inimica intemperantia omnem animi statum inflammat conturbat incitat, itaque et aegritudines et metus et reliquae perturbationes omnes gignuntur ex ea.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 22:2)
quae vel optimarum rerum, ut ea sunt quae profertis, sedata tamen et tranquilla esse debent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 55:13)
nam neque omnis aegritudo una ratione sedatur (alia est enim lugenti, alia miseranti aut invidenti adhibenda medicina);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 59:4)
constantem enim quendam volumus, sedatum, gravem, humana omnia spernentem illum esse, quem magnanimum et fortem virum dicimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 61:3)
non enim video, quo modo sedare possint mala praesentia praeteritae voluptates - sed cum is dicat semper beatum esse sapientem, cui dicere hoc, si sibi constare vellet, non liceret, quidnam faciendum est is qui nihil expetendum, nihil in bonis ducendum, quod honestate careat, existumant?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 74:2)
Resistentia quatenus corpus ad conservandum statum suum reluctatur vi impressae;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 9:7)
Inde notis flexibus Praecurrit alium in xystum, sedans pulverem.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Caesar ad atriensem.6)
Equus sedare solitus quo fuerat sitim, Dum sese aper volutat turbavit vadum.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Equus et aper.1)
Hunc dum sequitur colligitque, per leve et lubricum pavimentum fallente vestigio cecidit coxamque fregit, quae parum apte collocata reluctante aetate male coiit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 5:2)
Nam sicut itineri graues aestus, ita continuae navigationi etesiae reluctantur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 153)
Pigra reluctanti cessat in hoste manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 9a9)
Vidi ego nuper equum contra sua vincla tenacem Ore reluctanti fulminis ire modo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 413)
at cum longa dies sedavit vulnera mentis, intempestive qui movet illa, novat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1110)

SEARCH

MENU NAVIGATION