라틴어 문장 검색

nam neque omnis aegritudo una ratione sedatur (alia est enim lugenti, alia miseranti aut invidenti adhibenda medicina);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 59:4)
constantem enim quendam volumus, sedatum, gravem, humana omnia spernentem illum esse, quem magnanimum et fortem virum dicimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 61:3)
non enim video, quo modo sedare possint mala praesentia praeteritae voluptates - sed cum is dicat semper beatum esse sapientem, cui dicere hoc, si sibi constare vellet, non liceret, quidnam faciendum est is qui nihil expetendum, nihil in bonis ducendum, quod honestate careat, existumant?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 74:2)
Inde notis flexibus Praecurrit alium in xystum, sedans pulverem.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Caesar ad atriensem.6)
Equus sedare solitus quo fuerat sitim, Dum sese aper volutat turbavit vadum.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Equus et aper.1)
at cum longa dies sedavit vulnera mentis, intempestive qui movet illa, novat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1110)
dumque sitim sedare cupit, sitis altera crevit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 45:4)
Carne ferae sedant ieiunia, nec tamen omnes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 10:5)
sive leves imis venti cohibentur in antris saxaque cum saxis et habentem semina flammae materiam iactant, ea concipit ictibus ignem, antra relinquentur sedatis frigida ventis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 29:5)
Credebam vitiis aegram gentilibus urbem iam satis antiqui pepulisse pericula morbi nec quidquam restare mali, postquam medicina principis inmodicos sedarat in arce dolores, sed quoniam renovata lues turbare salutem temptat Romulidum, patris inploranda medella est, ne sinat antiquo Romam squalere veterno neve togas procerum fumoque et sanguine tingui.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권22)
"venies ad illud mox fluentum, si modo animo ac medullis solus ardor aestuet videre Christum, quod semel potum adfatim sic sedat omnem pectoris flagrantiam vita ut beata iam sitire nesciat."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1305)
cornicinum curva aera silent, placabilis inplet vaginam gladius, sedato et pulvere campi suda redit facies liquidae sine nube diei, purpuream videas caeli clarescere lucem.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1180)
In ipsa turba, atque in peccato maximo, Quod vix sedatum satis est, potasti scelus, Quasi re bene gesta.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 127)
Eam calamitatem vestra intelligentia Sedabit, si erit adiutrix nostrae industriae.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act prologue, ALTER PROLOGUS.14)
] Ceu septem surgens sedatis amnibus altus per tacitum Ganges aut pingui flumine Nilus cum refluit campis et iam se condidit alveo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION