라틴어 문장 검색

sin minus forte valuissent, officio tamen esse functum viri benevolentissimi atque amicissimi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 16 9:2)
manabat enim illud malum urbanum et ita corroborabatur cotidie ut ego quidem et urbi et otio diffiderem urbano, sed ita sedulo compressa est ut mihi videamur omne iam ad tempus ab illo dumtaxat sordidissimo periculo tuti futuri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 1 1:3)
nam cum propterea mihi est probatus, quod est in patronum suum officio et fide singulari, tum etiam in me ipsum magna officia contulit mihique molestissimis temporibus ita fideliter benevoleque praesto fuit, ut si a me manumissus esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 21 2:2)
nam benevolentior quam semper fui esse non possum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 60 1:3)
quod enim praemium satis magnum est tam benevolis, tam bonis, tam fidelibus servis, propter quos vivit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 22장 1:2)
ut in principiis, quibus ut benevoli, ut dociles, ut attenti sint qui audiant, efficiendum est propriis locis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 26장 1:2)
Mater sedula Iuris peritos consulit;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.11)
Quod quidem semper, quasi provideret hoc tempus, sedulo fecit:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 6 5:1)
Nihil offuerit quae legeris hactenus, ut rem argumentumque teneas, quasi aemulum scribere lectisque conferre, ac sedulo pensitare, quid tu quid ille commodius.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 3:2)
Quo munere Fannia dum sedulo fungitur, hoc discrimine implicita est.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 2:2)
Colligere incertos et in ordine ponere crines Docta neque ancillas inter habenda Nape, Inque ministeriis furtivae cognita noctis Utilis et dandis ingeniosa notis Saepe venire ad me dubitantem hortata Corinnam, Saepe laboranti fida reperta mihi - Accipe et ad dominam peraratas mane tabellas Perfer et obstantes sedula pelle moras!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 111)
pallia si terra nimium demissa iacebunt, collige, et inmunda sedulus effer humo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:98)
haec a concubitu fit sedula, tardior illa, haec dominae munus te parat, illa sibi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:253)
coniugis ad timidas aliquis male sedulus aures
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 145:3)
"procedunt pariter matres nataeque nurusque quaeque colunt sanctos virginitate focos, sedula fune viri contento brachia lassant:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권195)

SEARCH

MENU NAVIGATION