라틴어 문장 검색

monile ornamentum gutturis, quod et segmentum dicunt, ut Iuvenalis segmenta et longos habitus, licet segmentatas vestes dicamus, ut ipse et segmentatis dormisset parvula cunis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6543)
Hinc in aequalibus distantiis a centris homogenearum Sphaerarum, attractiones sunt ut Sphaerae.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XII. De Corporum Sphaericorum Viribus attractivis. 23:2)
dico quod vis tota, qua corpusculum P trahitur versus Sphaeram, est ut area comprehensa sub axe Sphaerae AB & linea curva ANB, quam punctum N perpetuo tangit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XII. De Corporum Sphaericorum Viribus attractivis. 69:3)
Attractiones vero motrices, seu pondera Sphaerarum in Sphaeras erunt, in aequalibus centrorum distantiis, ut Sphaerae attrahentes & attractae conjunctim, id est, ut contenta sub Sphaeris per multiplicationem producta.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XII. De Corporum Sphaericorum Viribus attractivis. 39:2)
Et simili argumento attractio planorum omnium EF, ef in Sphaera tota, hoc est attractio Sphaerae totius, est ut summa planorum omnium, seu Sphaera tota, ducta in pS distantiam corpusculi a centro Sphaerae. Q. E. D.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XII. De Corporum Sphaericorum Viribus attractivis. 53:6)
Eadem omnia, quae superius de motu corporum circa umbilicum Conicarum Sectionum demonstrata sunt, obtinent ubi Sphaera attrahens locatur in umbilico & corpora moventur extra Sphaeram.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XII. De Corporum Sphaericorum Viribus attractivis. 31:2)
Et si ex corpusculis innumeris p componatur Sphaera nova intra Sphaeram priorem ACBD sita, probabitur ut prius, quod attractio, sive simplex Sphaerae unius in alteram, sive mutua utriusq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XII. De Corporum Sphaericorum Viribus attractivis. 54:2)
vis tota qua corpuscula omnia in Sphaera secunda trahuntur, hoc est, qua Sphaera illa tota trahitur, eadem erit ac si Sphaera illa traheretur vi prodeunte de corpusculo unico in centro Sphaerae primae, & propterea proportionalis est distantiae inter centra Sphaerarum. Q. E. D.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XII. De Corporum Sphaericorum Viribus attractivis. 51:6)
dico quod vis tota qua hujusmodi Sphaerae duae se mutuo trahunt sit proportionalis distantiae inter centra Sphaerarum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XII. De Corporum Sphaericorum Viribus attractivis. 56:6)
Etenim stantibus quae in Lemmate & Theoremate novissimo constructa sunt, concipe axem Sphaerae AB dividi in particulas innumeras aequales Dd, & Sphaeram totam dividi in totidem laminas Sphaericas concavo-convexas EFfe;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XII. De Corporum Sphaericorum Viribus attractivis. 70:1)
Hinc attractiones corpusculi unius, factae versus singulas particulas Sphaerae unius, erunt ad attractiones alterius versus analogas totidem particulas Sphaerae alterius, in ratione composita ex ratione particularum directe & ratione duplicata distantiarum inverse.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XII. De Corporum Sphaericorum Viribus attractivis. 11:2)
dico quod vis composita, qua Sphaerae duae se mutuo trahent, est ut distantia inter centra Sphaerarum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XII. De Corporum Sphaericorum Viribus attractivis. 47:2)
dico quod corpusculi intra Sphaeram in loco quovis I attractio est ad attractionem ipsius extra Sphaeram in loco P, in ratione composita ex dimidiata ratione distantiarum a centro IS, PS & dimidiata ratione virium centripetarum, in locis illis P & I, ad centrum tendentium.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XII. De Corporum Sphaericorum Viribus attractivis. 100:2)
quamvis sphaeram in scaenam, ut dicitur, attulerit Ennius, tamen in sphaera fornicis similitudo inesse non potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 162:3)
Nam concipe corpuscula duo seorsim a Sphaeris duabus attrahi, & distantias a centris proportionales esse diametris, Sphaeras autem resolvi in particulas similes & similiter positas ad corpuscula.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XII. De Corporum Sphaericorum Viribus attractivis. 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION