라틴어 문장 검색

Hinc itaque predictus senex vehementi commotus invidia et quorumdam persuasionibus iam adversum me, ut supra memini, et tunc stimulatus, non minus in sacra lectione me persequi cepit quam antea Guillhelmus noster in philosophia.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE EIUS QUOQUE IN EUM 1:1)
Erant autem tunc in scolis huius senis duo qui ceteris preminere videbantur, Albericus scilicet Remensis et Lotulfus Lumbardus;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE EIUS QUOQUE IN EUM 1:2)
Horum itaque maxime suggestionibus, sicut postmodum deprehensum est, senex ille perturbatus impudenter mihi interdixit inceptum glosandi opus in loco magisterii sui amplius exercere, hanc videlicet causam pretendens, ne si forte in illo opere aliquid per errorem ibi scriberem, utpote rudis adhuc in hoc studio, ei deputaretur.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE EIUS QUOQUE IN EUM 1:4)
"Erat illic senex quidam nomine Malchus...
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 2:3)
" Ego hanc perfectionem mihi nec nunc arrogo cum sim senex, quanto minus cum juvenis coepi scribere?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:37)
Super senes intellexi (ibid.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:4)
Quam ignaris civibus introgressus ignibus cremandam dedit, pueros senes cum iunioribus in plateis civitatis obviam factos iugulat et matronalem seu virginalem pudicitiam ludibrio tradendam mandat.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 7:12)
Mulier praeterea quaelibet, non tantum iuvencula sed etiam senex et decrepita, summo studio elaborat propriam extollere formam, quam rem ex superbia procedere sola sapientis patenter verba demonstrant, qui ait:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 37:3)
Vnde, quamuis indigne sint apud Dominum preces orationis mee, tamen pro uobis et pro seniore uestro, domino rege, necnon et pro filiorum uestrorum incolumitate Dei nostri misericordiam exoro, ut uobis et culmen imperii in hac uita dignetur conseruare et uos faciat in celis post hanc uitam se cum feliciter regnare.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:3)
Illic ense carens, ensem mentitur Orion, Sub pugne facie sine bello bella minatur Emoniusque senex, archu dictante, sagitam Excitat ad motum, nullo tamen illa uolatu Effugit, aut monitus arcus euadit eundo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 2:4)
Tunc loca pertransit Saturno proxima, caute Decipit illa senem, gressum secludit et illi Se procul absentat fugiens, callemque remotum Intrat, ut illius queat expugnare furorem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 18:6)
Munera leticie largitur grata Iuuentus, Et quamuis huius soleat lasciuia semper Esse comes, deponit eam moresque seueros Induit atque senis imitatur moribus euum:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:14)
In quo assidua sui arcus inflexione senex Chironius vulnera minabatur, nunquam tamen minis recompensabat effectum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:48)
Illic aquila post juvenem secundo senem induens, iterum in Adonidem revertebatur a Nestore.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:85)
Proxima quo senium deponit temporis aetas, Et mundus senior incipit esse puer.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION