라틴어 문장 검색

Poma quoque, ut primum truncos sensere valentis et viris habuere suas, ad sidera raptim vi propria nituntur opisque haud indiga nostrae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 21:1)
mox iuniores quaerit adulteros inter mariti vina neque eligit cui donet inpermissa raptim gaudia luminibus remotis, sed iussa coram non sine conscio surgit marito, seu vocat institor seu navis Hispanae magister, dedecorum pretiosus emptor.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 610)
distat enim, spargas tua prodigus, an neque sumptum invitus facias neque plura parare labores, ac potius, puer ut festis Quinquatribus olim, exiguo gratoque fruaris tempore raptim, pauperies immunda domus procul absit :
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 297)
nam ut vascula oris angusti superfusam humoris copiam respuunt, sensim autem influentibus vel etiam instillatis complentur, sic animi puerorum quantum excipere possint videndum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 95:1)
est autem gestus ille maxime communis, quo medius digitus in pollicem contrahitur explicitis tribus, et principiis utilis cum leni in utramque partem motu modice prolatus, capite atque humeris sensim ad id, quo manus feratur, obsecundantibus, et in narrando certus, sed tum paulo productior, et in exprobrando et coarguendo acer atque instans, longius enim partibus his et liberius exeritur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 239:1)
interim tamen recedere sensim datur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 274:4)
iam cantici quiddam habent sensimque resupina sunt:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 314:6)
Sed cum viderit gravia, in quibus volutabatur, incerta, ancipitia, referet pedem, non vertet terga, sed sensim recedet in tutum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 8:4)
quid horum raptim potest fieri ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 5:3)
Si haec mihi perscripseris, tunc tibi audebo mandare, ut in honorem meum Aetnam quoque ascendas, quam consumi et sensim subsidere ex hoc colligunt quidam, quod aliquando longius navigantibus solebat ostendi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 2:1)
Nec ego negaverim aliquando cedendum, sed sensim relate gradu et salvis signis, salva militari dignitate ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 45:2)
Non raptim relinquetur magnus vir et cum cura dicendus.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 131:3)
nam Bistonios Aquilonis hiatus proxima Calchidici sensim tuba temperat Euri.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 21)
"hic iam disposito laxantes frena duello Vesorum proceres raptim suspendit ab ira rumor, succinctum referens diplomate Avitum iam Geticas intrare domos positaque parumper mole magisterii legati iura subisse."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 165)
"post damna Ticini ac Trebiae trepidans raptim respublica venit ad Fabium;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 236)

SEARCH

MENU NAVIGATION