라틴어 문장 검색

- Tankradus litteras Boemundo mittit pro redemptione Rohas, ad quem ille cum trecentis properat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 85:3)
His auditis, Boemundus, trecentis raptim equitibus collectis, et quingentis peditibus, profectus est ad liberationem nepotis sui, et catholicorum inhabitatorum civitatis Rohas.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 86:11)
Post haec rex et universi fideles ad id belli negotium adunati, et communione Dominici corporis et sanguinis muniti, ad [0652C] sex millia in sexta feria urbem Japhet egressi sunt, Lithardo Cameracensi, quia prudens et fidelis erat, cum viris trecentis contra virtutem navalem in ipsa civitate relicto.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 98:3)
Hoc rex sinistris nuntiis comperiens, septuaginta probis militibus electis et assumptis, illuc festinus via secessit, et apud S. Abraham nocte hospitio quievit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 64:3)
- De trecentis militibus Boemundi occisis a Turcopolis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 83:2)
Dehinc die quadam cum Boemundi copiis victualia et equorum pabula defecissent, milites trecenti, pedites septingenti ad contrahendas praedas in regione Graecorum directi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 84:1)
et bello graviter commisso, milites Boemundi ad trecentos illic occisi sunt, plures vero abducti.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 84:3)
Ante hanc obsidionem civitatis Sagittae, tempore Rogationum instante, scilicet ante dies Pentecostes, iidem Turci in equitatu quatuor millium loricatorum [0675C] a Damasco egressi, et in regionem Tabariae profecti, hinc et hinc insidiis positis, trecentos viros in equis velocissimis praemiserunt, qui solito impetu et assultu viros a munitione abstraherent usquedum ad locum insidiarum perveniretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 106:1)
Qui statim adunatis septuaginta viris, [0681C] equitibus egregiis, Tripolin diverterunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 24:2)
et adhuc recentium laborum circa Baruth immemores, viam Rohas in initio mensis Junii insistunt in [0684D] galeis et loricis, in cuneis septingentorum equitum electorum, in manu trecentorum peditum, arcu et lancea apprime valentium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 38:2)
Turcis post tam cruentam caedem in terram Edessae revertentibus, Baldewinus de Burg, qui regem cum trecentis equitibus sequebatur, illis obviam factus, nequaquam divertere valens, bellum cum eis committere praesumpsit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 50:1)
caeteri armis et sagittis conglobati milites trecenti, equo et pede per montana descenderunt, quo Ascalonitarum via adfutura erat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 56:4)
trecentos vero ex suis viros militares et belligeros cum ammiraldo Ascalonem descendere, urbem intrare, et ejus turres obtinere, et universos cives regi subjugare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 70:7)
Rex, videns illorum redeundi constantiam, trecentis ascitis militibus, viam cum eis usque ad montana Sur tenuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 20:2)
quos impii carnifices insecuti, trecentos in ore gladii peremerunt, sexaginta captivos tenuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 66:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION