라틴어 문장 검색

et plerumque scimus nos decipi serenitate.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4265)
at si cum referetque diem c. q. r. hoc ad futurae serenitatis pertinet signum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4581)
quid cogitet umidus auster id est in quam se partem inflectat, utrum ad serenitatem, an ad pluvias, ut diximus supra.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4613)
neve flagella s. p. flagella dicuntur summae arborum partes ab eo, quod ventorum crebros sustinent flatus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2994)
hibernis flatibus asperis, saevis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3391)
hic equos habuit velocissimos, utpote ventorum flatu crea- tos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 74)
volvit sub naribus ignem flatu indicat magnanimitatem suam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 851)
et 'Hyperboreo' propterea, quia regio, quae septemtrioni subiacet, Hyperborea vocatur ab eo, quod flatus bo- reae excedat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3812)
Riphaei autem montes sunt Scythiae, ut di- ximus, a perpetuo ventorum flatu nominati:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3823)
et, ut semper mare etiam positis flatibus inquietum est, etsi non canis spumosisque fluctibus exibat ad terram, tamen crispis tortuosisque ibidem erroribus delectati perquam sumus, cum in ipso aequoris limine plantas tingueremus, quod vicissim nunc adpulsum nostris pedibus adluderet fluctus, nunc relabens ac vestigia retrahens in sese resorberet.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 3장 3:2)
quem longe "serpentem" et manantem aspicies proceraque Vincla videbis, quae retinent Pisces caudarum a parte locata Inde Nepae cernes propter fulgentis acumen Aram, quam flatu permulcet spiritus austri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 114:4)
quorum flatu nimii temperantur calores, ab isdem etiam maritimi cursus celeres et certi diriguntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 131:4)
Nam et, cum prospero flatu eius utimur, ad exitus pervehimur optatos et, cum reflavit, affligimur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 25:3)
Si se dant et, ut ante dixi, sua sponte, quo impellimus, inclinant atque propendent, accipio quod datur et ad id, unde aliquis flatus ostenditur, vela do;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 187:1)
Haec igitur cum sit tum serenitas, tum perturbatio caeli, estne sanorum hominum hoc ad nascentium ortus pertinere non dicere [quod non certe pertinet], illud nescio quid tenue, quod sentiri nullo modo, intellegi autem vix potest, quae a luna ceterisque sideribus caeli temperatio fiat, dicere ad puerorum ortus pertinere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 139:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION