라틴어 문장 검색

nam meritorii pueri, id est catamiti, quibus licenter utebantur antiqui, recedentes a turpi servitio nuces spargebant, id est ludum pueritiae, ut signi- ficarent se puerilia cuncta iam spernere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 2911)
sollicitantur Allobroges, servitia excitantur, Catilina accersitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 4:4)
hic ad evertenda rei publicae fundamenta Gallos accersit, servitia concitat, Catilinam vocat, adtribuit nos trucidandos Cethego et ceteros civis interficiendos Gabinio, urbem inflammandam Cassio, totam Italiam vastandam diripiendamque Catilinae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 13:6)
Lycurgus autem, ille legum optumarum et aequissumi iuris inventor, agros locupletium plebi ut servitio colendos dedit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 20:3)
sed certe non succumbam succumbentibus nec vincar ab iis qui se vinci volunt experiarque et temptabo omnia neque desistam abstrahere a servitio civitatem nostram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 16 10:3)
illud mihi occurrit, quod inter postulationem et nominis delationem uxor a Dolabella discessit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 6 1:11)
si nihil in Lepido spei sit, descensurum ad extrema et non modo nationes sed etiam servitia concitaturum ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 33 6:8)
cum de pecuniis repetundis nomen cuiuspiam deferatur, si certamen inter aliquos sit cui potissimum delatio detur, haec duo in primis spectari oportere, quem maxime velint actorem esse ii quibus factae esse dicantur iniuriae, et quem minime velit is qui eas iniurias fecisse arguatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 3장 4:3)
ecquis umquam tam palam de honore, tam vehementer de salute sua contendit quam ille atque illius amici ne haec mihi delatio detur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 7장3)
quartum quem sit habiturus non video, nisi quem forte ex illo grege moratorum, qui subscriptionem sibi postularunt cuicumque vos delationem dedissetis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 15장 2:2)
nuper cum in P. Gabinium vir fortissimus et innocentissimus L. Piso delationem nominis postularet, et contra Q. Caecilius peteret isque se veteres inimicitias iam diu susceptas persequi diceret, cum auctoritas et dignitas Pisonis valebat plurimum, tum illa erat causa iustissima, quod eum sibi Achaei patronum adoptarant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 20장 1:2)
servitium acre te nihil inpellit, nec quicquam extrinsecus intrat quod nervos agitet;
(페르시우스, 풍자, satire 565)
Servitia ecce in frontibus cernitis et vultus ingenuos voluntaria poenarum lege proscriptos.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 107:8)
Acrius invitos multoque ferocius urget Quam qui servitium ferre fatentur Amor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 212)
servitium miseras tempus in omne pati.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 103:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION