라틴어 문장 검색

Namque animus inpurus, dis hominibusque infestus neque vigiliis neque quietibus sedari poterat:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 15장4)
Scilicet non ceram illam neque figuram tantam vim in sese habere, sed memoria rerum gestarum eam flammam egregiis viris in pectore crescere neque prius sedari, quam virtus eorum famam atque gloriam adaequauerit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 4장6)
At C. Memmius aduocata contione, quamquam regi infesta plebes erat et pars in vincula duci iubebat, pars, nisi socios sceleris sui aperiret, more maiorum de hoste supplicium sumi, dignitati quam irae magis consulens sedare motus et animos eorum mollire, postremo confirmare fidem publicam per sese inviolatam fore.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 33장3)
Nec maiorem ipsis potionibus sitim faciunt, sed naturali et gratuito remedio sedant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 10:4)
scribe, ut dum scribis, legas, omnia ad mores et ad sedandam rabiem adfectuum referens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 23:2)
quaerit, quemadmodum post saturitatem quoque esuriat, quemadmodum non impleat ventrem, sed farciat, quemadmodum sitim prima potione sedatam revocet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 14:4)
Nec conductum meum, quamquam sis dominus, intrabis nec servum tuum, mercennarium meum, abduces et, cum a te raedam conduxero, beneficium accipies, si tibi in vehiculo tuo sedere permisero.
(세네카, 행복론, Liber VII 32:1)
Passim iacent alimenta, quae rerum natura omnibus locis disposuit, sed haec velut caeci transeunt et omnes regiones pervagantur, maria traiciunt et, cum famem exiguo possint sedare, magno irritant.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 67:7)
Procul istud exemplum ab omni Romano sit viro, luctum suum aut intempestivis sevocare lusibus aut sordium ac squaloris foeditate irritare aut alienis malis obiectare minime humano solacio.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 106:1)
Saepe error ingens sederis obtinuit locum.
(세네카, Hercules Furens 18:20)
] Sedabo questus vindice amisso parens?
(세네카, Hercules Oetaeus 27:4)
attonita magnis, nec dies sedat metum:
(세네카, Thyestes 691:1)
nullane sedabit nostros iniuria fletus?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 1617)
ipse tuus semper tibi sit custodia lectus, nec nimis ornata fronte sedere velis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 18c9)
flamma per incensas citius sedetur aristas, fluminaque ad fontis sint reditura caput, et placidum Syrtes portum et bona litora nautis praebeat hospitio saeva Malea suo, quam possit vestros quisquam reprehendere cursus et rabidae stimulos frangere nequitiae.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 194)

SEARCH

MENU NAVIGATION