라틴어 문장 검색

Vnus ex eo tempore omnia in re publica et ad arbitrium administrauit, ut nonnulli urbanorum, cum quid per iocum testandi gratia signarent, non Caesare et Bibulo, sed Iulio et Caesare consulibus actum scriberent bis eundem praeponentes nomine atque cognomine, utque uulgo mox ferrentur hi uersus:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 20장 2:1)
Cicero uero non contentus in quibusdam epistulis scripsisse a satellitibus eum in cubiculum regium eductum in aureo lecto ueste purpurea decubuisse floremque aetatis a Venere orti in Bithynia contaminatum, quondam etiam in senatu defendenti ei Ny sae causam, filiae Nicomedis, beneficiaque regis in se commemoranti:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 49장 3:1)
et cum de falso testamento ageretur omnesque signatores lege Cornelia tenerentur, non tantum duas tabellas, damnatoriam et absolutoriam, simul cognoscentibus dedit, sed tertiam quoque, qua ignosceretur iis, quos fraude ad signandum uel errore inductos constitisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 33장 2:1)
Apriles, ante annum et quattuor menses quam decederet, factum ab eo ac duobus codicibus partim ipsius partim libertorum Polybi et Hilarionis manu scriptum depositumque apud se uirgines Vestales cum tribus signatis aeque uoluminibus protulerunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 101장 1:4)
Ptolemaeum, de quo rettuli, et arcessitum e regno et exceptum honorifice, non alia de causa repente percussit, quam quod edente se munus ingressum spectacula conuertisse hominum oculos fulgore purpureae abollae animaduertit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 35장 1:3)
Incitato equo, cuius causa pridie circenses, ne inquietaretur, uiciniae silentium per milites indicere solebat, praeter equile marmoreum et praesaepe eburneum praeterque purpurea tegumenta ac monilia e gemmis domum etiam et familiam et supellectilem dedit, quo lautius nomine eius inuitati acciperentur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 55장 3:1)
etiam cognitio falsi testamenti recepta est, in quo et ipse signauerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 9장 2:2)
cautum ut testamentis primae duae cerae testatorum modo nomine inscripto uacuae signaturis ostenderentur, ac ne qui alieni testamenti scriptor legatum sibi ascriberet;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 17장 1:2)
sed et Romam eo curru, quo Augustus olim triumphauerat, et in ueste purpurea distinctaque stellis aureis chlamyde coronamque capite gerens Olympiacam, dextra manu Pythiam, praeeunte pompa ceterarum cum titulis, ubi et quos quo cantionum quoue fabularum argumento uicisset;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 25장 1:3)
certamini praesedit crepidatus purpureaque amictus toga Graecanica, capite gestans coronam auream cum effigie Iouis ac Iunonis Mineruaeque, adsidentibus Diali sacerdote et collegio Flauialium pari habitu, nisi quod illorum coronis inerat et ipsius imago.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 4장 4:3)
duas circensibus gregum factiones aurati purpureique panni ad quattuor pristinas addidit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 7장 1:3)
purpureae tunicae medium album intextum erat, pallam auro distinctam aurei accipitres, velut rostris inter se concurrerent, adornabant, ex zona aurea muliebriter cinctus acinacem suspenderat, cui ex gemma vagina erat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 20:2)
Summa pecuniae signatae fuit talentum n milia et sescenta, facti argenti pondus quingenta aequabat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 13장 17:1)
Ut vero urbem intravit, incredibilem ex thesauris summam pecuniae egessit, L milia talentum argenti non signati forma, sed rudi pondere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 2장 15:1)
Itaque purpureum diadema distinctum albo, quale Dareus habuerat, capiti circumdedit vestemque Persicam sumpsit, ne omen quidem veritus, quod a victoris insignibus in devicti transiret habitum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 6장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION