라틴어 문장 검색

at tu gratiam immensam, innumeram pecuniam circumdedisti adeo ut plerumque intra me ipse volvam:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 53장8)
neque tamen silebimus si quod senatus consultum adulatione novum aut patientia postremum fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 64장8)
agitur in exilium tamquam non siluisset quae viderat pertuleratque, proprio odio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 20장2)
stupra nunc et comissationes et feminarum coetus volvit animo:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 30장7)
obstringuntur inter se tacito foedere legiones, adsciscitur auxiliorum miles, primo suspectus tamquam circumdatis cohortibus alisque impetus in legiones pararetur, mox eadem acrius volvens, faciliore inter malos consensu ad bellum quam in pace ad concordiam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 54장5)
bellum volvebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 64장3)
integri cum sauciis, semineces cum expirantibus volvuntur, varia pereuntium forma et omni imagine mortium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 28장3)
Nec ceterae nationes silebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 47장1)
sic inter undas volvuntur, pari utrimque prora et mutabili remigio, quando hinc vel illinc adpellere indiscretum et innoxium est.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 47장11)
silens agmen et velut longae exequiae;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 62장11)
Nec Civilis silentem struxit aciem, locum pugnae testem virtutis ciens:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 17장1)
vigiles flagitium suum ducis dedecore excusabant, tamquam iussi silere ne quietem eius turbarent;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 22장12)
ludos dedicationis Pompeiani theatri, quod ambustum restituerat, e tribunali posito in orchestra commisit, cum prius apud superiores aedes supplicasset perque mediam caueam sedentibus ac silentibus cunctis descendisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 21장 1:3)
Apud Iudaeam Carmeli dei oraculum consulentem ita confirmauere sortes, ut quidquid cogitaret uolueretque animo quamlibet magnum, id esse prouenturum pollicerentur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 5장 6:1)
Is, quod ex vultu quoque perspici poterat, similis attonito remotis arbitris cum iuvene secessit in templum arcana se et silenda adferre praefatus suspensumque expectatione per mutuam caritatem et pignora utriusque animi rogat, ut adfirmet iureiurando, quae commisisset, silentio esse tecturum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 7장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION