라틴어 문장 검색

quae per confusionem simplicem non bene sustinent misturam, eadem tamen in spiritibus plantarum et animalium misceri videntur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 406:14)
Atque de mensuris temporum simplicibus haec dicta sint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 431:12)
Etenim in omni sive simplici protrusione sive volatu per aerem, non fit summotio aut latio localis, antequam partes corporis praeter-naturaliter patiantur et comprimantur ab impellente.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:28)
Intelligimus autem non continuationis simplicis et primariae, cum corpore aliquo altero (nam ille est Motus Nexus);
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 446:2)
Ea vero, si non impedita fuerit, fit solutio simplex:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 453:6)
11. Sit Motus Undecimus, Motus Assimilationis, sive Multiplicationis sui, sive etiam Generationis Simplicis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 459:1)
Generationem autem simplicem dicimus non corporum integralium, ut in plantis, aut animalibus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 459:2)
Neque assimilatio ista, aut generatio simplex, fit solum in corporibus animatis, verum et inanimata ex hac re participant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 459:15)
Motus enim assimilationis simplex corpora ipsa transformat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 461:4)
Proposuimus itaque jam species sive elementa simplicia motuum, appetituum, et virtutum activarum, quae sunt in natura maxime catholica.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 468:1)
fiat experimentum in sclopetis, utrum sclopetus, pro tanto spatio quo emittat pilam in linea directa, sive (ut vulgo loquuntur) in puncto blanco, debiliorem edat percussionem ejaculando in supra, ubi Motus Ictus est simplex, quam desuper, ubi Motus Gravitatis concurrit cum Ictu.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 472:14)
Operatur igitur homo super corpora naturalia (praeter ipsam admotionem et amotionem corporum simplicem) septem praecipue modis:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 478:1)
Id quod primo experiendum per moram simplicem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:14)
Quod si non succedat experimentum per moram simplicem, tamen non deserendum est negotium, sed auxilia alia adhibenda.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:30)
qui, quando simplex aliquod haberi non possit, capiunt succedaneum ejus, et quid pro quo, ut vocant:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 485:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION