라틴어 문장 검색

et ne ego me solus nimia simplicitate tuear, ipse quoque minime malus ac suspicax frater 'nihil aliud scio,' inquit 'nihil arguo, nisi quod cum ferro comisatum venerunt.'
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 171:1)
missus hic comes, ut ante dictum est, cum simplicitatem iuvenis incauti et suis haud immerito suscensentis assentando indignandoque et ipse vicem eius captaret, in omnia ultro suam offerens operam, fide data arcana eius elicuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 273:1)
ubi cum iam opera admoveret, veniunt legati ex oppido, quorum sermo antiquae simplicitatis fuit, non dissimulantium bellaturos, si vires essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 561:1)
et simplicitatem essentiae habet a simplicitate circulationis circuli communis, multiplicitatem autem virtutis habet a multitudine eorum quae continentur in circulo.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 7:4)
Nam ut orbium circa eundem cardinem sese uertentium qui est intimus ad simplicitatem medietatis accedit ceterorumque extra locatorum ueluti cardo quidam circa quem uersentur exsistit, extimus uero maiore ambitu rotatus quanto a puncti media indiuiduitate discedit tanto amplioribus spatiis explicatur, si quid uero illi se medio conectat et societ in simplicitatem cogitur diffundique ac diffluere cessat:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION