라틴어 문장 검색

Ita admissis intra moenia hostibus, atrox in ipso foro pugna, adeo ut Romulus Iovem oraret, foedam suorum fugam sisteret;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 21:1)
Et tunc quidem Caesar recreatus est ex volnere in tempus, sed * * *.Ceterum barbarus undique infesto exercitu oppressus gladio et pyra, in quam se percussus inmisit, super-stiti etiam nunc Caesari satisfecit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM ARMENICUM 3:2)
Ipsa modum porro sibi rerum summa parare ne possit, natura tenet, quae corpus inane et quod inane autem est finiri corpore cogit, ut sic alternis infinita omnia reddat, aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum, simplice natura pateat tamen inmoderatum, nec mare nec tellus neque caeli lucida templa nec mortale genus nec divum corpora sancta exiguum possent horai sistere tempus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 25:3)
Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi, in medium summae quod dicunt omnia niti atque ideo mundi naturam stare sine ullis ictibus externis neque quoquam posse resolvi summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa, ipsum si quicquam posse in se sistere credis, et quae pondera sunt sub terris omnia sursum nitier in terraque retro requiescere posta, ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 26:1)
Hanc veteres Graium docti cecinere poetae sedibus in curru biiugos agitare leones, aeris in spatio magnam pendere docentes tellurem neque posse in terra sistere terram.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 14:7)
multimodis ut noscere possis dispertitam animae naturam exisse per artus et prius esse sibi distractam corpore in ipso, quam prolapsa foras enaret in aëris auras.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 14:9)
At coniectus aquae digitum non altior unum, qui lapides inter sistit per strata viarum, despectum praebet sub terras inpete tanto, a terris quantum caeli patet altus hiatus, nubila despicere et caelum ut videare videre, corpora mirande sub terras abdita caelo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 15:1)
Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis, sed periise hominum torrenti saecla vapore, aut cecidisse urbis magno vexamine mundi, aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces per terras amnes atque oppida coperuisse.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 13:6)
nam neque de caelo cecidisse animalia possunt, nec terrestria de salsis exisse lacunis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 29:4)
Annam, cara mihi nutrix, huc siste sororem:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, I. 7:2)
Turpe duci visum, rapiendi tempora belli In segnes exisse moras, portuque teneri, Dum pateat tutum vel non felicibus aequor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:16)
Inde ratis trepidum, ventis et fluctibus impar, Flumineis vix tuta vadis, evexit in altum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:16)
Ne nimium sistant, sit tibi parca sitis.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, CXVI Signinum2)
sistimus constituimus, conlocamus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2453)
limine sistam in limine, ut silvis te, Tyrrhene, feras agitare putasti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6204)

SEARCH

MENU NAVIGATION